241
DE METALLIS.
171
interse, ratione distinctionis efficientis pro¬
ximi & materiae, quamuis enim coimunis
materia metallorum sit uapor, in quo aqua
dominetur, non tamen id fit sine permixtio¬
ne cum terra, quae portio terrea modo ma¬
ior est, ut in uapore ex quo fit ferrum, et ideo
ferrum est nigrum & rubigine abundat, Mo¬
do ea portio est minor ut in caeteris metal¬
lis, Quod sit necesse ut in metallis aliquid
terrae reperiatur, ex eo constar, quia metalla
non per lucida siue perspicua, sed opaca sunt,
lopacitas autem à terra inducitur, Ex his con¬
spicuam esse censeo materiam cùm distan¬
tem tum proximam metallorum. Explica¬
tioni materiae congruente ordine succedit
explicatio formae, de qua duae sunt opinio¬
nes, una est Galeni & multorum, qui sequun¬
tur illum, Altera est Aristotelis. Cęnsuit Ga¬
lenus temperamentum esse formam substan¬
tiae metallorum, quę sententia approbanda
non est, quia metallum ut metallum est sub¬
stantia, temperamentum primarum quali¬
tatum minimè est substantia, quod ex eo pa¬
tet, quia temperamenta & primę qualitates
proximè mouent sensum, substantia sensu
non percipitur, insuper uariantur sine ua¬
rietate substantiae eius, cui conueniunt, &
opera efficiunt supra uires & gradum pro¬
prium,
Forma me¬
tallorum.
Opinio
Galeni.
Reiectiò.