485
RAYMVNDI. 163
mant, puta quòd si hanc medicinam completam miscueris cum
quouis metallo, & posteae hoc metallum metallo, scilicet
quòd transformatio fieret secundum primum principium si
iungeres medicinam luneam & lunam soli quòd sol in lunam
conuerteretur. Haec proprietas in nostra medicina sic confe¬
cta non reperitur. Quia iam quinta essentia quae totum la¬
pidem componit quo ad eius motum & tincturam est fixa
& firmata in fermento sibi adiuncto & fixatur semper, at¬
que firmatur secundum fermentum sibi adiunctum sic quòd
facit transmutationem secundum hoc fermentum. Sed si uel¬
les medicinam facere uniuersalem breuiorem secundum dictum
modum non opporteret te facere fixionem quintae essentiae su¬
per aliquo metallo alio. Sed super propriam suam terram
& tunc cum metallo coniungere, tamen hoc mihi nunquam
placuit, quia talis fixio est multum periculosa, & longa, &
raro terra propria est bene naturalis, & si bene naturalis es¬
set, tamen effectus ipsius post complementum esse non inueni¬
tur tantae potentiae sicut hic quando quinta essentia super alte¬
ro fermento fixatur ubi cito fit fixio, & effectus citius & for¬
tius. Si causas scis ut puto, quare medicina transmutat me
uerum dicere affirmabis. Tene ergo te hic et meum ingenium
tibi notum feci.
ET scias quòd peracta decima distillatione si in ea aqua
solueris aurum, & postea euolare permiseris aquam lento igne.
Et aurum demum in humido loco uel balneo locaueris statim
in quatuor diebus per se soluetur. et haec solutio est aurum po¬
tabile habens infinitas uirtutes ut in libro conseruationis hu¬
manae uitae scripsi.
INSVPER si cum illo auro sic soluto bene immiscen¬
do impastaueris argentum uiuum septies sublimatum cum
x iij