485
EPITOME
uitriolo & si fuerit pars una auri: septem sint argenti uiui
sublimati & postea sub imaueris impastatum aliquibus uici¬
bus semper sublimatum super foeces reducendo fixabitur mer¬
curius in medicinam penetrantem & tingentem. Item aliud mi¬
raculum si unciam unam huius auri sic soluti per se ponas in igne
lentissimo octo diebus cum centum partibus mercurij conge¬
lat totum in aurum. haec sunt mirabilia naturae, & tamen
hoc totum uenit ex parte spiritus aquae quae in solutione auri
cum auro inseparabiliter fixatur. & postea per ingenium
altum poteris miscere modos mineralium & uegetabilium
& medicinam altam uia breui in hunc modum componere.
DISTILLATO lapide negetabili usque in eam di¬
stillationem quòd tota aqua sine phlegmate sit. & hoc in
quinta uice contingere solet, tunc habeas optimi uitrioli bene
lucidi & optimi cinaprij in aequall pondere & simul miscen¬
do optime tritura & in sole sicca & postea circa carbo¬
nes sic quòd uideatur tibi quòd tota aquositas exiuit. tunc
cum sic est proijce intra aquam tuam & distilla bene lento
igne in principia & in fine forti ut moris est in aquae philoso¬
phorum acuta, & sic spiritus quintae essentiae uitrioli et cinaprij
uel antimonij qui principaliter constituit lapidem mineralem mi¬
scetur et coniungetur cum spiritu quintae essentiae aquae nostrae
ardentis benedictae qui spiritus est anima lapidis uegetabilis ut
tibi notum est. & hoc continua usque ad decem uices puta
à quinta distillatione incipiendo & sic cum istis corporibus con¬
tinua distillationem quinquies, & firmiter habeas menti quòd
res tuae sint optime siccatae & aridae antequam in aquam
proijcias sic quòd tota aqua sit exiccata & solus spiritus re¬
maneat, qui propter fortitudinem ignis, spiritui aquae ar¬
dentis coniungatur & in qualibet distillatione nouas res im¬