867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS I. 3
aut alia domestica subsidia deiecta fuerit: aliâs salutaris esse non
poterit. MATHETES, Quid si corpus in totum non exerceatur?
GERON, Certè affligetur, praesertim repletum. vbi verò iam satis
exercitatum fuerit, rursus paululùm conquiescet, donec priùs
quàm cibus assumitur, spiritus & calor remiserint. nam his etiam¬
num intentis, crudi humores rapiuntur ad viscera, & magnas sae¬
pe obstructiones illorum pariunt. MATHETES, Cur exercitatio¬
nem tantùm commendas? GERON, Quia illa natiuum calorem
excitat, quo cibus ipse concoquitur: corpus firmat, & longam
adolescentiam reddit. sic è contrario ignauia illud hebetat, imma¬
turámque senectutem efficit. MATHETES, Quid si aliquid immu¬
tandum erit? GERON, Paulatim ei assuesces. nam faciliùs etiam
puer, vel senex omnem laborem, quàm insuetus homo sustinet.
atque ideo quoque otiosa vita vtilis non est. MATHETES, Qua
de causa? GERON, Quia incidere potest laboris necessitas, & mul¬
ta recrementa, quae per vniuersi corporis habitum transire sole¬
bant, intrò plerunque remorantur, morbósque excitant. Qui sto
macho imbecilles sunt, sicut vrbani praecipuè, & literarum cupi¬
di penè omnes, maiore obseruatione indigent, vt quod vel corpo¬
ris, vel loci, vel studij ratio detrahit, cura restituat. Qui igitur be¬
coxit, manè tutò surget, parúmque conquiescet. quòd si horis
antelucanis surgendi necessitas inciderit, redormiet. Qui verò
non concoxit, ex toto conquiescet, ac neque labori se, neque ne¬
gotio credet: ne crudi humores in totum corpus distrahantur.
MATHETES, Iam satis te assequor: nunc de cibo ac potu te audire
cupio, quos non longè post laborem exhibendos esse dixisti.
GERON, Semper boni succi esse debent. primùm sanè cibi
liquidi, aut humoribus proximi, & leuiores, qui alios praecedant:
deinde solidiores, ijque omnes pro ipsorum qui illis vtentur na¬
tura & temperamento, vti postea audies. Nemo autem vni se vi¬
tae generi addicet, sed licet interdum in conuiuio esse: interdum
ab eo se retrahere: modò plus solito, modò non ampliùs sumere.
bis die potiùs quàm semel illum capere conuenit, & semper quan¬
tùm natura ferre potest. nunquam vtilis nimia eius satietas. nimia
autem abstinentia saepe inutilis est. Eodem modo nimia sa¬
tietas ex multa fame, & haec ex nimia satietate idonea non est. pe¬
riclitatur etiam qui semel, & qui bis die cibum incontinenter con¬
tra consuetudinem assumit. MATHETES, Quomodo cibi inter se
differunt? GERON, Alij valenter alunt: alij mediocriter: alij pa¬
rum. Primi igitur generis sunt omnia legumina, vt faba, lenticu¬
la, pisa, cicera, lupinum, phaselum: item ex frumentis panificia: nec
non omne animal quadrupes dominatum, vt bos: omnis fera
A 2
Post exercitationem quid agendum
Exercitationis vtilitas
Nihil subitò mutandum.
Stomacho imbecilles.
CIBORVM, potionumque vires & differentia.
Ciborum differentia
Cibi valentissimae materiae.