867
Opus pistorium.
Potio ex frumento.
Alimenta mediae materiae.
Olera.
Lepas.
Aues minores.
Pisces.
Vinum mediocre
Alimenta imbecillissima.
Potus imbecillimus.
Res eiusdem speciei inter se differrunt.
Caro maximè nutrit.
Triticum.
Legumina, Olera.
Fructus surculorum.
Aues.
4 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
grandis, vt ceruus, aper, capreolus: quaeuis magna auis, qualis est
anser, pauo, grus: adhaec quaelibet belua marina, qualis cete, stu¬
rio, & id genus alij: sicut etiam oua dura, mel & caseus, opúsque
pistorium ex frumento, adipe, melle, zaccaro, & caseo confectum.
ex potionibus quaecunque ex frumento valido facta est, vt cere¬
uisiatitem lac, mulsum, defrutum, passum, vinum, aut vehemens,
aut mustum, aut magnae vetustatis. MATHETES, Quae secundi ge¬
neris, hoc est, quae mediocriter nutriunt? GERON, Ex oleribus ea,
quarum radices, vel bulbi in cibum assumuntur: vt rapae, napi,
pastinacae, caepae, allium, porrum. Ex quadrupedibus lepus, prae¬
sertim iunior: omnes aues minores, vsque ad minimas: adhaec pi¬
sces plaerique omnes, qui salem non patiuntur, solidiue saliuntur.
Inter potiones, vinum tenue, quod aquam ferre nequit, gręci vo¬
cant [GR]ὁλιγοφόρον[/GR], quódque paucorum annorum, vel austerum, vel
lene est: nec non cereuisia tenuis ex auena & ordeo parata. MA¬
THETES, Quae minimum alimenti habent? GERON; Quorum im¬
becillima est materia, vt omne olus, & quicquid in cauliculo na¬
scitur, vt cucurbita, cucumer, & capparis: sic herbae, spinachi¬
um, beta, buglossum, lactuca, quae alijs cibis praeponi solent:
omnia poma, oleae, cochleae, conchylia: item oua mollia, vel sor¬
bilia. Ex fructibus horarijs, praecocia, armeniaca, persica, fraga,
cerasa, pruna, mora: ex autumnalibus, vuae, ficus. Ex potu imbe¬
cillima est aqua: primùm cruda: deinde ex ordeo cocta: tertiò ex
modico melle, vel zaccaro: item oxycratum, & oxymeli dilutio¬
ra, & vinum tenue valdè dilutum. MATHETES, Súntne omnia
quae sub eadem specie continentur inuicem similia? GERON, Mi¬
nimè: sed magna recipiunt discrimina, aliáque res alia magis alit,
vel minùs. Siquidem in carne, praesertim magnorum animalium
plus alimenti est, quàm in vllo alio. Valentius etiam nutrit triti¬
cum, quàm milium: idipsum, quàm ordeum: siligo ex tritico ma¬
ximè: simila deinde, cui nihil ademptum est: infirmior est ex pol¬
line: minimè alit panis cibarius. Ex leguminibus faba, vel lenticu¬
la nutrit ampliùs, quàm pisum. Ex oleribus rapę, napique, & om¬
nes bulbi, quibus. etiam caepa & allium annumeratur, magis nu¬
triunt, quàm pastinaca, vel radicula specialiter dicta, iam brassica
quoque, beta & porrum valentiùs alunt, quàm lactuca, vel cucur
bita, vel asparagus. Ex fructibus surculorum vuae, ficus, nuces,
palmulae, amigdala, auellanę, castaneę, pistacea, nuclei pinei, oleę,
validioris materiae sunt, quàm poma propriè nuncupata, vt cera¬
sium, morum, sorbum, pirum, malum orbiculatum, vel cotone¬
um, vel punicum. Porrò inter aues, quae in media specie sunt, va¬
lentiùs alunt hae, quae pedibus, quàm quae volatu magis nitun¬
tur: