867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS I. 5
tur: rursus ex his quae volatu fidunt, magis nutriunt grandiores;
quàm minutiores, vt ficedulae, & turdus. Hae quoque, quae in
qua degunt, leuiorem cibum praestant, quàm quae natandi scien¬
tiam non habent. At inter domesticarum quadrupedum carnes,
leuissimum suilla: grauissimum bubula exhibet. deinde quò ma¬
ius quodque animal, hoc cibus ex eo robustior. Talis: etiam pisci¬
um eorum est, qui ex media materia sunt, quibus maximè vti¬
mur. grauissimi tamen sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri
possunt, qualis lacertus est, mari peculiaris: deinde aurata, cor¬
uus, sturio, oculata: nec non plani etiam marini: qui licet tenerio¬
res, tamen duri sunt: post quos etiam leuiores sunt tum fluuiales,
tum marini lupi, mullíque: & ab his omnes saxatiles, de quibus
iam satis. MATHETES, Sunt alia quoque, ac in rerum generibus
discrimina? GERON, Sunt quoque in aetate, membro, solo, coelo,
& habitu. MATHETES, Cur differunt aetate? GERON, Quia om¬
ne animal quadrupes lactans, minùs nutrit: item pullus cohorta¬
lis, quò est tenerior. sic pisces quoque mediae aetatis, qui nondum
ad summam magnitudinem peruenerunt. MATHETES, Quae
differentia ex membro sumitur? GERON, Ea, quòd ex eodem sue,
vngulae, rostrum, aures, cerebellum, minus alimenti praestent.
adhęc quòd ex agno, hoedóue totum caput cum petiolis aliquan¬
to, quàm caetera membra leuiora sint, adeò vt mediae materiae as¬
scribi possint: item in auibus, quòd colla, alaeue rectè infirmiori¬
bus alimentis annumerentur. MATHETES, Quod discrimen ex
solo sumitur? GERON, Quòd collinum frumentum valentiùs nu¬
triat, quàm campestre: ac quòd piscis inter saxa magis, quàm in
rena editus: & hic rursus, quàm in limo natus, leuiorem cibum ex¬
hibeat. eadem verò genera ex stagno, vel lacu, vel flumine pro¬
fecta, grauiorem: leuius etiam alunt, qui in alto, quàm qui in vado
vixerunt. Praeterea omne ferum animal leuius alimentum prae¬
bet, quàm domesticum: quódque humido coelo, quàm quod sic¬
co natum est. MATHETES, Qua ratione ex habitu alimentum
mutatur? GERON? Ea, quòd omnia pinguia plus alimenti habe¬
ant, quàm macra: recentia quàm salsa: noua quàm vetusta: eadem
quòd res iurulenta magis alat, quàm assa: haec magis quàm frixa.
Atque haec de rebus quae aut parum, aut mediocriter, aut mini¬
mum alunt. MATHETES, Quae reliqua sunt alimentorum discri¬
mina? GERON, Alia sunt boni succi, alij mali: quaedam leuia, quę¬
dam acria: aliqua crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliqua te¬
nuiorem. Insuper haec idonea, illa aliena sunt stomacho. nonnul¬
la inflant: nonnulla ab hoc absuntur. nonnulla calefaciunt: nonnul¬
la refrigerant. Sunt quae facilè in stomacho acescunt: sunt quae
A 3
Quadrupedes domesticae.
Pisces.
Discrimina.
Ab aetate.
A membris.
A sole.
Ab habitu.
Reliqua alimentorum discrimina.