867
Alimenta sanis & infirmis necessaria.
Qui non curioso cibo indigeant.
Cibi boni succi.
Quae caro boni succi.
Medij cibi inter crassos & tenues boni succi.
6 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
non facilè intus corrumpuntur. Rursus alia soluunt aluum, alia
supprimunt: alia vrinam citant, alia tardant. quaedam somnum
mouent, quaedam sensus excitant. MATHETES, Quare haec om¬
nia noscere oportet? GERON, quòd alia aliter, aut corpori, aut
valetudini conueniant. MATHETES, Quae sanis, quaeque valetu¬
dinarijs sunt necessaria? GERON, Qui eam vitae libertatem ha¬
bent, vt ante cibos se exercere possint, non adeò curioso cibo in¬
digent. Quibus verò propter ciuiles necessitates, & negotia, vel
cibum opportunum sumere, vel alimenta foeliciter concoquere
non licet, hi à morbis tuti permanere nequeunt, nisi per interual¬
la alui subductione, aut interdum valida purgatione, tempesti¬
uáque sanguinis detractione, & salubribus nonnullis medica¬
mentis tempestiuiùs assumptis, sibi prospiciant. MATHETES,
Qui cibi bono sunt succo pręditi? GERON, Ex frumentorum
genere panes purissimi, benè elaborati, clibano cocti, anteaque fa¬
rina subacti, fermento meliori, salísque mixtura conditi. Secun¬
dum locum obtinet à furno dicti graecè ἐπνίαι: item triticum, sili¬
go, halica, oryza, amylum, nec non tragum, ptisana: quae & sto¬
macho apta sunt, & calefaciunt. praeterea omnis venatio, omnés¬
que aues bonum succum generant, & mediocriter nutriunt. huc
pertinent medij inter tenues durósque pisces, mullus & lupus.
ex herbis lactuca, malua, cucumis, cucurbita, portulaca: adhaec
uum sorbile, cochleae, & palmulae. ex pomis quodcunque neque
acerbum, neque acidum est: nec non oleę. Quinetiam vuluae, ro¬
stra, & trunculi: summatim omnis caro pinguis, glutinosáque,
praesertim suilla, vt Galenus docet, si exactè in ventriculo conco¬
quatur, in sanguinemque à iecore conuertatur, optimos humo¬
res gignit: quanuis haec nonnihil glutinosi in se contineat, quod
iecur & renes, qui meatus natura astrictos sortiti sunt, obstruit:
cóque distributionem impedit. liberalior huius vsus in superio¬
ribus particulis, vel grauitatem, vel dolorem nonnunquam pa¬
rit. Ex potu vinum dulce, vel lene: sic passum, & defrutum. MA¬
THETES, Qui cibi boni succi, inter crassos, tenuésque medij. GE¬
crassos & tenues RON, Valdè exquisiti, integrique, tanquam in moderatione, ac
mediocritate consistentes, vti ex panibus optimi: carnes gallina¬
rum, gallorumque, & auium syluestrium, phasanorum, perdicum,
columbarum, attagenum, turturum, turdorum, merularum. prę¬
terea pisces saxatiles, littorales, pelagij, gobiones, murenae, ligu¬
lę, aselli: summatim omnes pisces, qui neque lentorem quendam
neque foetorem, aut gustum insuauem in esu repręsentant. MATH.
Qui hisce cibis tutò vescuntur? GERON, Qui pluribus exercitijs
vti possunt, & quandiu libet, dormiunt: adhaec qui vitam ciuili¬
bus ne¬