867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS I. 9
generarit: praeterquàm gallinaceorum, praesertim si frumento sa¬
ginati fuerint: sicut etiam iecur suum, qui caricis nutriti sunt. Li¬
en in alijs quidem animantibus admodum vitiosi, & melancholici
succi est: in suibus autem minùs. Atqui cor carne duriore, & ma¬
gis quàm reliqua viscera fibrosa constat. quippe in illis sanguis
quidem coactus, medio inter vasa loco apparet: in hoc fibrae so¬
lidae, multae, longęque, vt in musculis carnosa materia compactis,
cernuntur. Porro musculi, tendines, ligamenta, filamentáque ip¬
sorum cocta, viscosi, glutinosique succi cibum pręstant. Similiter
rio etiam partes labra ambientes coctura lentum quidem, sed non
crassum succum gignunt: sicut etiam alae, quae à corporibus exer¬
citatis decoquuntur. hae namque omnium excrementis carent
quae verò in otio degunt, illis abundant. Caeterùm cutis suum
pinguium vbi probè cocta fuerit, succum glutinosum pinguém¬
que obtinet: non tamen abundè crassum, neque concoctu facilem
vti particulae eminentes: sicut neque bono succo, vt illae, sed ex
crementitio praeditae. MATHETES, Qualem succum cerebrum
spinaeque medulla habet? GERON, Crassum: eundem quo¬
que glandulae, sed mediocrem sortitae sunt. Hoc autem te memi¬
nisse oportet, carnes vetustorum animalium duras, siccas, & con¬
coctu difficiles: iuniorum contrà humidas mollésque esse: eóque
facilius concoqui. Eorum tamen animalium, quę recens in lucem
edita sunt, carnes non statim in cibum assumi debent, vt quae
mucosae sint, praesertim natura humidiores, vt agni, & porculi.
hoedi autem & vituli, vt natura sicciores, meliùs concoquuntur
aluntque. Similem succum habent glandulae, testes, & lingua ferè
glandulosa. MATHETES, Quem succum mammarum seu vberum
glandulae habent? GERON, Si lac in se contineant, crassum, sique
ex animali boni habitus sumantur, alimentum copiosum bonique
succi gignunt. Lac muliebre cùm nobis sit familiarissimum, prae
alijs omnibus commendatur: eòque pulmonis vlcere affectis à foe¬
mina sugendum esse potiùs, quàm immulctum potui dare, medi¬
ci consulunt: quòd extractum nonnihil natiuae bonitatis amit¬
tat. MATHETES, Quae lactis species alijs potior est? GERON, Ea,
quae ab animantibus boni habitus profluit: quia boni succi exi¬
stit. Quod enim ab ijs, quae vitioso habitu praedita sunt, immul¬
getur, non secus mali succi existit, ac sanguis, qui in illis contine¬
tur. MATHETES, Quid cibi crassi corpori incommodant? GERON,
Perspiratum ipsius difficilem reddunt & obstructiones quasdam
pariunt, praesertim in iocinore & renibus: eóque ipsorum esus
continuus, etiam si boni succi ęstimentur, interdicendus est, at si
qui mali succi fuerint, aut tenues, aut crassos humores generant,
Lien
Cor.
Musculi
Tendines
Ligamenta
Filamenta
Partes labra amobientes.
Alae.
Cutis suilla.
Cerebrum & spinae medulla.
Carnes vesturorum animalium.
Carues nuper aeditorum
Hedina & vitulinvm
Glandulae, testes & lingua.
Mammae.
Lac muliebre
Lac ex animante boni habitus.
Cilii crassi curpori incommodant.