867
COMMENTARII. SECVNDI DIALOGVS I. 11
numque succum gignit. Oportet autem ordeum, ex quo confici¬
citur, non esse vitiosum. nam si tale sit, nunquam probè coque¬
tur: eóque madens aqua, non admodùm intumescit, neque in cre¬
morem liquatur. MATHETES, Quid prisana praestat probè con¬
fecta? GERON, Inter omnes cibos innocentior est: atque cùm ad
sanitatem, tum ad gignendos bonos humores quoque confert.
quamuis minùs, quam optimus quisque panis nutriatu. In hoc quo¬
que ptisana, alijs quibusdam cibis pręstantior est, quòd hi, si libe¬
raliùs assumantur, deteriorem succum pariant: illa autem, etiam¬
si quotidie ad satietatem vsque assumpta fuerit, non minûs bo¬
num generet. Fabae quoque laudarentur, nisi inflationes excita¬
rent. non enim mali succi sunt, sed meatus obstruunt: quae duo in
salubri victus ratione praecipua ac principalia censentur. haec ip¬
sa fabae sibi vendicant: quòd abstergendi facultatem sicut or¬
deum, obtineant. Pisum non aequè ac faba abstergit, sed minùs
inflat. Lenticulae & vitiosi, & melancholici succi efficaces sunt, ijs¬
que persaepe in plerísque affectibus medicamenti loco vtimur.
MATHETES, Quod semen post ordeum succedit? GERON, Olyra:
post hanc typha. Panicum & milium parum nutriunt, sed refri¬
gerant: aluum liquidam durant & aegrè concoquuntur: eóque
his abstinendum est. Cicer non boni succi est, sed inflat: multúm¬
que vt faba nutrit, semen naturale auget, & venerem incitat. Lupi¬
nus concoctu difficilis, crassumque non malum succum generat,
eóque probè nutrit, & mediam vim ad aluum molliendam indu¬
randámque obtinet. Fructus arborum omnes ferè mali succi
sunt, praeter glandes, quas castaneas vocant. hae si in ventriculo
concoquantur, valenter nutriunt, crasso quidem succo non au¬
tem vitioso pręditae. Horarij, prauum gignunt, & si fortè in ven¬
triculo corrumpantur, similiter ferè, ac letalia venena obsunt: si¬
cut etiam mora, quae licet persicis & prunis sint moderatiora: ta¬
men vbi corrumpuntur, non minùs ac illavitiosa existunt Ficus
& vuae, praedictis fructibus sunt laudatiores: sed non parum re¬
fert perfecténe maturuerint, an minùs: quippe ficus maturę pro¬
pemodum innoxiae sunt: deinde vuae, eaeque pensiles. tales enim
quicquid flatuosum est, amittunt, omnique penitus vitio liberan¬
tur. Caricę duplici natura constant, nunc bono, nunc malo succo
pręditę. nam vbi per aluum descenderint, & alimentum quod ex
eis conficitur, per renes & corpus digestum fuerit, prodesse dicun¬
tur. vbi autem remorantur, deteriorem succum, & pediculorum
copiam progignunt. cum nucibus verò sumptae, laudatissimum
cibum faciunt: nec non si cum amygdalis commedantur: sed tunc
obstructionis reserandae, abstersionísque gratia expetuntur: non
Ptisane probe confectae vis.
Fabae
Pisum
Lenticulae
Olyra, typha, panicum, milium.
Fructus arborum.
Horarij fructus.
Ficus & vuae.
Caricae
Ficus cum nucibus optimus cibus.