867
Quid in alimentis speccandum.
VINORVM genera.
Quaeparum alant.
Quae multuam nutriant.
Crassa uigra.
Quae bonos sucecos gignant.
Vrinam mouentia.
Que vina vitari debeant.
Vini rusi seu rubei vires.
14 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
enim corpus plus iusto calidius, ventriculus autem frigidior est:
saepe etiam contrà, hic quidem calidior, illud autem frigidius: eo¬
dem modo in alijs quoque partibus accidit. Quantùm ad alimen¬
ta pertinet, huc spectandum est, primùm vt optimè concoquan¬
tur: deinde, vt succus qui ex illis coctis in vniuersum corpus di¬
stribuendus est, aliarum partium temperamento sit accommo¬
dus. MATHETES, Quae restant adhuc ex ijs alimentis, quae bo¬
nos malósque succos gignere dixisti?
GERON, Vinorum genera: quae igitur ex ipsis aquosa sunt
& tenuia, vrinámque mouent, minimum alimenti continent.
crassa verò non leuiter nutriunt: sed haec magis, illa minùs, pro vt
crassa, eáque colore nigra, existunt. nulla enim crassa simul, ac dul¬
cia inueniuntur, quae nigra non sint. quamuis ex flauis nonnulla
etiam mediocriter dulcia percipiantur. flauis rubra crassiora sunt,
& rubris, quae proxima nigris sunt: omnia verò pro crassitudinis
ratione nutriunt. MATHETES, Quibus huiusmodi vina conue¬
niunt? GERON, Qui refectione indigent: tunc autem praecipuè,
cùm iecur ipsorum, liénque, & renes vitio carent. At quibus cras¬
sus humor in venis collectus est, ijs tenuia conferunt: quibus au¬
tem frigidus redundat, ijs acria & vetusta prosunt: quibus non
frigidus inest, ea prosunt quae neque sunt tenuia, neque acria.
MATHETES, Quae igitur bonis succis generandis efficaciora? GE¬
RON, Odorata: sed haec caput quoque feriunt. MATHETES, Quae
vrinam faciliùs mouent? GERON, Tenuia: caput autem nequa¬
quam tentant. Crassa simul, & foetida, insuauiáque, & austera vi¬
tari debent. quod autem neque insuaue, neque foedi odoris, ne¬
que crassum nimis est, imò neque acerbum saporem astringen¬
temque habet, id neque bonum, neque malum succum, sed me¬
dium obtinet. MATHETES, Quos affectus vinum rubellum seu
rufum, & austerum iuuat? GERON, Stomachum, & ventrem re¬
solutum, praesertim cùm intemperie calida afficiuntur. huius
nim gratiâ, & vt fluidum ventrem sistamus, austeris vinis vti¬
mur, alioquin non vsuri: quia neque alimentis distribuendis, ne¬
que sanguini bonísque succis gignendis, neque vrinis probè cien¬
dis, neque sudoribus euocandis, neque aluo subducendae, confe¬
runt. MATHETES, Quibus vinum rufum & dulce conuenit?
GERON, Pituitosis frigidísque temperamentis, & crudo humo¬
re plenis, ac illis qui frigidis in locis otiosiùs viuunt: nec non in
hyeme, frigidáque & humida anni tempestate. biliosos autem,
nimióque aestu, & ardore multo, vel inaedia, vel moerore vexatos
offendit, sicut etiam odorum. idem quoque capitis dolores, fe¬
brésque facilè excitat, & neruos nonnunquam laedere solet. MA¬
THETES,