867
Quantum periculi cibo importune dato accedat.
Medicamenta qua hora extrinsecus admouenda sint.
Quando introrsum medicamenta[sic[ tuto sumantur.
Cibus cur & quando vtilis sit medicamento sumpto.
Lex & ratio curandi morbos optima.
46 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
bo concitando tota incumbit, aliò auertenda non est: neque ple¬
niore cibo concoquendo distrahi debet. quò autem breuior mor¬
bus futurus est: hoc leuior cibus, pro cuiusque temporis ratione
conuenit. quò verò longior, minùs leuis. At cùm plaerique mor¬
bi certis horis vehementiùs irritentur, exasperenturque, sic vt
nullus ferè perpetuò ęqualis existat: non summa tantùm certi tem¬
poris, sed etiam horarum singularum in aegris tum alendis, tum
curandis ratio habenda erit. quando enim morbi irritantur, na¬
tura cum ipsis pugnans, noua cibi concoctione, non est auocan¬
da. Quinetiam calor concoctione ipsa excitatus, morbum plae¬
runque grauiorem efficit: sicut non pauci quoque in secunda va¬
letudine, dum cibus concoquitur ingrauescunt, aut non parum
commouentur. Adhęc corpus vniuersum in ipso morbi praeser¬
tim febris accessionis impetu, vapore maligno perfunditur: có¬
que cibus recens sumptus vitiatur, magnáque ex parte corrumpi¬
tur: ob quod ille exhiberi non debet, vel in accessione, vel cùm
iam futura est: sed tunc solùm, cùm iam decessit, siue inclinauit,
aut intermisit. Ideò quoque Hippocrates docuit, in accessioni¬
bus cibo abstinendum. nam eum, si detur, noxium esse.
MATHETES, Qua hora medicamenta extrinsecus ad¬
mouenda sunt? GERON, Nulla certa, stataue: cùm aut ven¬
triculum, aut praecordia attingunt, tunc ante cibum praemitti
debent. MATHETES, Quando illa intrò sumi possunt? GERON,
Vbi concoctio absoluta fuerit, & ventriculus exinanitus. Cibus
autem offerendus antea non est, quàm medicamenta ex illo sint
elapsa, nisi fortè ipsa maligna qualitate sint prędita. tunc enim vis
eorum, cibi permixtione obrunditur: neque longiùs potest ipsa sin¬
cerior prouchi. saepè eadem permistum cibum corrumpit: eóque
cùm vitiosa qualitas medicamentis assumptis, vt pote colocyn¬
thide, veratro, vel scammonio inest, reliquias cibi in ventriculo
contineri prodest: ne ipse exinanitus illorum contagione offen¬
datur: quia hae medicamentorum efficatiam non aufferunt, sed
asperitatem tantùm ipsorum exuperantem coërcent: ob quod
tiam, cùm morbi accessio vrget, vires aegri nulla exinanitione
conuellendae sunt. MATHETES, Qua igitur hora aeger expurgan¬
dus? GERON, Ea, quae accessionem aliquantum praecedit: quia
tunc materia congesta exacerbari mouerique incipiens, faciliùs
uellitur. Cauendum autem est, ne vires immodica inanitione dis¬
solutę, succedentis accessionis impetum ferre nequeant. MATHE¬
TES, Qui optima curandi ratione & lege, cùm in leuibus, tum in
grauibus morbis vtuntur? GERON, Non solùm in veterum, sed
tiam in Theophrasti doctrina diligenter versati. Hi nanque pri¬
mum ob¬