867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS II. 47
mùm obseruant partes affectas, earúmque statum, compositio¬
nem, situm, figuram, & actiones: mox naturam morbi, concretio¬
nem, aut resolutionem, mobilitatem, aut firmitatem: deinde in lo¬
cóne ille subsistat, an eum mutet: postea diuturnitatem, magnitu¬
dinem, & qualitatem: tandem quibus vtendum sit medicamen¬
tis. nam si morbus facilè moueatur, communibus herbis, syrupis
decoctis, catapotijs, oleisque eum discutiunt: si difficulter, valentio¬
ribus, vt extractis & alijs, arcana, & tincturas, quòd metallorum co¬
lorem, vnde fiunt, referant, more suo appellantes. His enim visco¬
sa recrementa ventriculo, intestinis, iecori, cerebro, magnisque vasis
adhaerentia educunt. antequàm verò huiusmodi humores euacue¬
rint, ipsos praeparant, sic vt crassos extenuent, viscosos incidant,
tenues incrassent, affixos aptissimis quibusque medicamentis
uellant. Si quis igitur commitiali morbo diutiùs laborarit, corpo¬
re valido, venísque sanguine plenis, & tumidis praeditus, mul¬
tum pituitae reijciat, hanc per initia expurgare solent: deinde san¬
guinem emittunt: tandem morbum ipsum remedijs generalibus,
vt tincturis tum metallorum, tum gemmarum: nec non peculia¬
ribus, vt spiritu chalcanthi, sanguine humano, caluaria, extra¬
ctóque veratri & similibus: sicut etiam alios affectus, propellunt.
atque haec curandi ratio ex vtrisque tum veterum, tum Paracel¬
si doctrina mista, vtilior potiórque existit, quàm insignium
Academiarum hactenus esse consueuit. MATHETES,
Quibus ergo illa perficiatur, deinceps
commemores.
Morbi comitialis Curatio quomodo fieri debeat.