867
Humores natuerae contrarii quibus tolluntur.
SANGVIS quando, & in quibus detrahendus sit.
πληθῶρα.
Purgatio quibus conferat.
Quibus vtrunque auxilium conueniat.
48
IOANNIS GVINTHERII
ANDERNACI MEDICI,
de veteri & noua medicina
faciunda,
COMMENTARII SECVNDI
DIALOGVS TERTIVS.
MATHETES, Cùm humores naturae contrarios, & ea,
quae in corpore superflua continentur, morbos gene¬
rare dixeris superius, humanissimè praeceptor: obse¬
cro te, addas nunc etiam, quibus remedijs ijdem tolli possint. GE¬
RON, Dicam breuiter: pręcipuè victus ratione, & varia illorum
xinanitione. illa nanque bonos gignit succos, quibus corpus nutri¬
tur, conseruaturque: vitiosos autem corrigit, & contemperat: eó¬
que nihil sine ipsa fructuosè fieri potest. hęc verò copiosos humo¬
res aliqua ex parte imminuit: vitiatos autem ex toto educit. MA¬
THETES, Quę principes sunt istarum rationes, & modi? GERON,
Duae, nempe sanguinis per venas detractio, & purgatio medica¬
mentis petita.
MATHETES, Quando, & in quibus corporibus morbís¬
que eorum, sanguis commodè detrahitur? GERON, Vbi ille na¬
turae, aut sui copia, aut vitiositate fit inutilis: in quarum priore pe¬
riculum imminet, ne tum venae, tum arteriae distendantur, vel
periantur, vel rumpantur, findanturque, vel obstruantur, & ca¬
lor natiuus inde extinguatur: atque affectio ista graecis [GR]πλητῶρα¬
κατ αγεεία[/GR] vocatur, quasi maior sanguinis abundantia, quàm vt
vasa illam continere queant. altera, sub qua corpus non amplius
nutriri potest, sed vires eius grauantur, premunturque: veteri¬
bus graecis [GR]πληθῶρα κατὰ δύναμιν[/GR] appellatur: quasi copiosior sanguis
vasis insit, quàm vires sustinere possint. MATHETES, Quibus au¬
tem amarę bilis succus, aut atrae, aut pituitae, caeteros humores
longè superat, ijs ne etiam sanguinis detractio confert? GERON,
Minimè, sed purgatio. MATH. Necessariúmne est quibusdam au¬
xilium vtrunque? GERON, Maximè: quibus humores tum copiosi,
auxilium conue¬tum vitiati inesse videntur: sic tamen, vt neque citra concoctionis
terminos longè adhuc subsistant neque vltrà nimiùm excesserint.
Itaque si sanguis pituitosior, aut biliosior, aut magis melancholicus
in venis abundet, parcè, sensim, ac per vices detrahi debet: largiùs
autem expurgari. In summa, vt rectiùs intelligas: cùm sanguis
quidem