457
400 ADMONITIO
[G] die Blümlin sollen ohn ewig seyn / wiewol
sie verderben / so werden sie doch an der sam¬
lung aller Geschlechter erscheinen / dann es
ist nit geschaffen auß Mysterio magno / es
wirt haben ein Bildnuß außerthalben den
Etheren. [/G]
Latinè sic habeto fideliter versa.
Rudis est admodum ea Philosophia, quae
terrenis elementis nostris duntaxat omnem
salutem, & perpetuitatem tribuit: stultumque
nobis est existimare nos esse solos excellen¬
tissimas creaturas, cùm plures mundi quam
nos existant: friuolumque magis, eos qui
sunt ex elementis nostris homines etiam,
non cognoscere nos, vti sunt Nocturnales,
Gnomi, etc. Et quamuis in splendore solis
non morantur, nec potiuntur luce firma¬
menti, sed odio habent id quod nos ama¬
mus, & amamus id quod odiunt, nec sint
forma, essentia, & moribus nobis pares siue
similes, nihiloninus mirandum nobis non
est, ea de causa, quòd in mysterio magno
ad hunc modum producti sint, ac nedum
ipsi, sed alij complures nobis ignoti. Hinc
patet, in Mysterio magno plura quam vnius¬
modi