867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS III. 67
nullius exinanitionis indiget, existimandus est? GERON, In quo
contraria superioribus omnia depraehenduntur. Inter hos &
priores etiam medij quidam sunt affectus, qui uel ampliorem, vel
minimam sanguinis detractionem exigunt.
MATHETES, Vnde uires siue singulis corporis partibus insi¬
tae, siue communes, siue influentes aestimari debent? GERON, Ex
functionibus. nam vrinae aut alui excrementa cruda, qualia sunt
tenuia, aquosa, aut car nium loturae similia: naturalem faculta¬
tem imbecillam, sicut vel retentionem, vel aliam quamlibet actio¬
nem oblaesam indicant. vitalis vis ex pulsu exiguo, obscuro, lan¬
guidóque, licet inconstante, & minus certo indice: nec non ex re¬
spiratione parua, difficili, crebráque: item ex voce exili, & parua:
quę neque pulmonis, neque pectoris vitio sit oborta, infirma ostendi¬
tur. horum contraria robur & firmitatem eiusdem nunciant. MATH,
Quae animalem vim debilem testantur? GERON, Motus sensu¬
umque noxa, vigiliae, deliria, & aliae principes actiones offensae:
vti his contrari: firmitatem ipsius & constantiam ostendunt.
Notandum hic tum naturalem, tum animalem larga exinanitione,
non minùs quàm vitalem debilitari. illis enim deficientibus, ae¬
què ac vitali elanguescente, interimus. qua de causa omnes vi¬
res in euacuatione tentanda, obseruari debent. Nam ei, qui mor¬
bo vehementi, & diutino ut intestinorum lęuitate, suma macie
& marcore confectus est, sanguis detrahi non debet: quanuis
tiam pulsus tunc plenior, validiorque appareat. MATHETES,
Quoties ergo vires offenduntur? GERON, Dum vel opprimun¬
tur, vel grauantur vel elanguescunt. MATHETES, Vnde virium
spiritus interit? GERON, Ex aëris nos ambientis, & rerum qua¬
rumlibet irruentium intemperie: nec non ex venenatis depra¬
uatísque viscerum, aut humorum qualitatibus. nam aëris feruor
aestúsque, & vis frigoris immoderata foris incidens, aura pesti¬
lens, vel aliud uirulentum contagiosumque, graues morbos cor¬
poribus nostris inducit, & uires labefactat: sicut etiam uirulentae
cuiusdam bestię morsus, spiritus nostros contaminat. Eodem mo¬
do causae interiores & abditę spiritus immutant. nam ubi intem¬
peries quaedam principes corporis partes infestarit, uirium robur
imminuitur. Quicumque etiam humor uitiosus in corpore dominatur
ex eius intemperie spiritus grauiter offendetur. Crudi nanque humo¬
res, qui uel corpus totum uel ipsum uentriculum, pręsertim eius os
obsederint, tum calorem, tum spiritum natiuum refrigescunt, & infrin¬
gunt: vnde homo prorsus languescit, & omnibus interdum uiri¬
bus destituitur. Sic hilis ardentior grauia mala excitat, dum spiritus
calore immodico accendit, uel os uentriculi uellicat, & tanquàm
F 4
Morbus laeuissimus.
Vires vnde estimandae.
Naturilis vis.
Vitalis.
Arimalis.
Vires quot modis offendantur.
Spiritus virium triplex.