867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS III. 69
guinis: in aqua subter cutem, crudi humoris: in specie illius quae
graecè [GR]ἀνασάρκεαι[/GR], vel [GR]λευκοφλεγματία[/GR] uocatur, pituitae: in arquato, bi¬
lis abundantis. MATHET. Quid si nulla tali causa praeterita uires
imbecilles appareant? GER. Tunc utique non resolutae, sed oppressę
potiùs dicentur: praesertim si uel omnium humorum copię, uel multę
illorum uitiositatis indicia fuerint conexa. Quamprimum igitur cau¬
oppressionis sublatę fuerint, uires statim recreantur, & se recolli¬
gunt, nisi affectus diuturnitate ium sint deiectę. atque sic tres uirium affe¬
irum ordines existunt, putam opprimentes grauantes, & debilitantes.
MATHETES, Quando sanguis mitti debet, cùm vires ma¬
teriae copia nimis premuntur? GERON, Cùm materia pauco qui¬
dem tempore corpori insidet naturae molesta & grauis: quando
verò diutiùs immorata; illas non modò grauat, sed tandem etiam
praecipitat, nunquam. MATHETES, Cùm tantam virium ratio¬
nem habendam esse doceas, cur detractione sanguinis vteris, quę
illas imminuit? GERON, Duobus malis propositis, leuius eligen¬
dum est. nam quaecunque virium laesio inde prouenit, exigua est
& breuis, vt quę finita detractione moderata ipsa quoque statim
desinat, & majus comodum sequatur: quia natura materię ponde¬
re, quo anteà grauabatur, leuata, pristinum robur recuperat. atque
ita tandem natura morbo facta superior quae reliqua sunt euincit
partim concoquendo partim foras digerendo: ob quod etiam tenu¬
is victus ęgris pręscribitur, vt illa morbi materiam faciliùs elaboret.
MATHETES, Cùm igitur omnes morbi, & exinanitio ma¬
teriae illorum effectricis, vires corporis conuellant, quanta haec
fieri commodè potest? GERON; Non maior quàm vt hae sustine¬
re queant. aequa siquidem legitimáque morbum citra virium of¬
fensionem discutit. Quando igitur ipsae valentes & firmae exi¬
stunt, quantum morbus requirit, fidenter educendum erit: quan¬
do minùs valent, parciùs: vbi infractae, nihil omninò emolien¬
dum est. MATHETES, Possuntne vires adeò infirmari, vt ne mini¬
mam quandam exinanitionem sustineant? GERON, Sua cuique
virium ordini exinahitio proportione respondere debet. non
nim verisimile est, vires etiam infractas, vncia sanguinis, vel se¬
muncia sublata offendi posse. alia enim exinanitio integra & per¬
fecta existit, quae totam, aut certè maximam morbi materiam
dimit. alia vtilis, sed non integra, quae portione quadam illius de¬
tracta, reliquam efficit leuiorem. tertia est adeò exigua, vt nihil
aegrum alleuiet. Rarò sanè vires adeò infirmantur, vt nisi in vi¬
ctis malo & deploratis, ne minimam quidem exinanitionem to¬
lerent. Itaque robustae uires integram & perfectam, mediocres
imperfectam quidem, sed commodam: infractae, ac deiectae nul¬
Virium affectorum ordines tres.
Sanguis viribis oppressis quando mittendus.
Exinanitio quanta conueniat.
Sanguinis detractio duplex.
Quantum exinanitionem vires, vel robustae, vel medicores, vel in fractae ferant.