867
Sanguis in pleuritide cur celeriter mitteudus.
Sanguinis coloris mutatio in in flammatione cui expectanda.
Coloris mutatio an expectanda sanguine mittendo.
Reuulsio quando ex vena eiusdem cubici.
Reuulsio ex vena aduersi lateris.
78 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
monum, iecoris, aliarumque partium inflamatione, bonam ratione
vena ilicò per initia inciditur. Cùm enim vires tunc adhuc sint in¬
tegrae, copia sanguinis, vnde morbus traxit originem & aegrum
in vitae discrimen praecipitat, consultò prorsus tollitur. Ideo eti¬
am Hippocrates in morbis valdè acutis differre hoc remedium
malum esse docuit. MATHETES, Quam amambo ob causam san¬
guis in pleuritide tam celeriter euacuari debet? GERON, Primùm
quia si retineatur, inflammatio augescit: deinde, quia purus tan¬
dem simul educitur, vnde vires infirmantur: postremò quia vi¬
tiatus, aut niger, aut liuidus, febres inexpugnabiles excitat: vnde
mors plaerunque comitatur. Hippocrates illum eovsque detrahi
iubet, donec colorem mutet: quoniam non priùs ex parte inflam¬
mata educi deprehenditur, quàm ipse mutatus fuerit. nam qui in
illa continetur, alienus à natura existit, vt pote plus satis excalfa¬
ctus. Qui igitur per initia purus ac rubens erat, nunc rubenti¬
or aut liuidus apparebit: qui crudior antea erat, nunc ruber ma¬
gis ac flauus erit: quiverò talis in principio apparebat, nunc Isui¬
dior cernetur, aut ad nigredinem tendet, prout magis, aut minùs
assatus fuerit. MATHETES, Ergo, cùm unica sanguinis missione
tum reuellere tum euacuare etiam contendimus, vena cubiti in¬
terna è regione partis affectae incidetur? GERON, Vtiquè, verùm
si ea non appareat, media eiusdem. cubiti: si neque haec oculis pa¬
teat, humeraria. MATHETES, Sempérne coloris mutatio expectan¬
da est? GERON, Nequaquam: sed interdum antequàm ille mute¬
tur venam supprimere conuenit. MATHETES, Quas ob causas?
GERON, Ob vires imbecilles, vel ob prauitatem inflammationis
ex qua nihil sanguinis nonnunquam emittitur, vt qui validè ibi
sit impactus. quinetiam magna sanguinis copia interdum prohi¬
betur, ob humidam & calidam aegri temperaturam, corporis ha¬
bitum mollem & tenerum, vt in candidis: nec non ob frigidam
calidámque nimiùm regionem, anni tempus, & aëris statum. atque
ideò tunc reuulsio tantùm non etiam exinanitio simul fieri per
iusmodi venae incisionem poterit. MATHETES, Quando igitur,
ex vena eiusdem tam largi sanguinis emissio quam morbus requirit, ob causam
aliquam ex praedictis tentari nequit, aliaene uenae incidi debent?
GERON, Minimè: sed haec eadem cubiti interior è regione late¬
ris affecti sita. nam quod semel ex illa detrahi, id etiam per vices,
potest, ubi opus fuerit: licet pars inflammata parum inde auxilij
percipiat. Eiusmodi autem venae incisio, qua reuulsio solùm per¬
ficitur, tunc conuenit, cùm sanguis non ualenter fluit, nec totum
corpus humoribus plenum existit. MATHE. Quid si ille vehemen¬
tiùs irruat? GERON, Tunc nullo pacto vena cubiti eiusdem late¬
ris re¬