867
COMMENTARII SECVNDI. DIALOGVS III. 79
ris reuulsionis soliùs gratia primùm incidenda erit, sed quae lon¬
gissimè ab affecta parre distat: nempe in aduerso lateris cubito:
atque sanguinem ad huius regionem priùs reuellere, magísque
in contrarium trahere oportet, sic tamen, vt rectitudo Hippocra¬
tica, hoc est, è regione positus, quicunque in reuulsione solùm
tentanda seruari potest, non negligatur. Dico autem de rectitu¬
dine, quae in vna solùm reuulsionis oppositionisque, vt nuper re¬
tuli, differentia, non in duabus aut pluribus fiat. MATHETES, Ac
huiusmodi venae incisionem minùs praesidij membro affecto ad¬
ferre dixisti? GERON, Fateor, sed securior tutiórque existit: cùm
fluxio minùs per eam ad illud incitetur trahaturque: veluti si
teodem latere sanguis mittatur, vel potiùs prohibeatur, vt
quae ad partes longissimè dissi as auertatur. In summa haec est
mea de interni vtriusque cubiti venis incidendis sententia, vt
cùm humorum abundantia corpus grauiter premit ac dolore af¬
ficit, vires autem adhuc validae sunt: vena insignior partique in¬
flammatae propinqua incidatur. Quando vero illae sunt imbecil¬
lae, reuulsio ac deriuatio fiat sursum, aut deorsum, aut vtrinque,
aut etiam per frictiones. Quanuis autem sanguinis missio ex ve¬
na è regione lateris affecti directò sita, euidentissimam sępè vtili¬
tatem aegro adferat: ex illa verò, quae in opposito diuersi brachij
cubito extat, aut prorsus obscuram, aut longo temporis interual¬
lo: tamen cùm non semper ob causas commemoratas ex interna
cubiti partis offensę vena, detractio sanguinis fieri possit, rationi
consentancum est, vt ex altera cubiti diuersi, interdum tentetur.
Ideo etiam Galenus non obscurè dixit, venę incisionem ex inter¬
na cubiti lateris inflammati praesentissimum saepè auxilium ad tere mittendum
ferre, cum scilicet commemoratae superius causae non adsunt:
cùm autem hae praesentes illam dissuadent, ex oppositi cubiti in¬
terna sanguinem mittendum esse voluit. melius enim est exigu¬
um & certum praesidium, quàm nullum experiri. Nam cùm per
huius brachij venae incisionem, succi ad partem affectam conflu¬
entis reuulsio duntaxat, non autem euacuatio eius, qui in illa con¬
tinetur, fiat, neque dolor statim in ea sedetur: Galenus rectè do¬
cuit huiusce venae incisionem, obscurum hoc est paruum auxili¬
um, aut non statim sed posteà adferre: si illam spectes, quae in cu¬
bito lateris affecti, reuulsionis simul & euacuationis causa fieri so¬
let. Quid multis verbis opus est, Aetius quoque & alij recentiores
Graeci, ueterum illorum sectatores, si probè intelligantur, cum
Galeno sentiunt, nempe in pleuritide curanda cùm adhuc gene¬
ratur, & humorum fluxio valenter in partem laelam irruit, aut
corpus totum illis scatet, venam cubiti interiorem in aduerso siue
G 4
Rectitudo in una specie reuulsionis quae sit.
Venae incisio in aduerso latere.
De interma vtriusque cubiti vena se canda.
Quando Galenus in diuerso latere mittendum sanguinem pracipit.