867
Galenicorum quorundam indocta pertinacia.
Quod saepe vtile fuit interdum nocere potest.
Detractiones membratim factae reuulsionem efficacem efficiunt.
80 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
opposito interdum brachio, reuulsionis tantum gratia inciden¬
dam esse: non autem adeò largum ex illa sanguinem mittendum,
vt color eius mutetur, aut animus deficiat; sed modicum extra¬
hendum, & tempore quod satis est interposito, repetita venae in¬
cisione, rursus paulum eius aufferendum esse: quòd aegri illum
educi, donec color eius mutetur, reuulsionis simul & euocationis
gratia, ob causam aliquam ex praedictis ferre nequeant. Nam in
hisce inflammationibus quae adhuc generantur, sanguis ad affe¬
ctam partem confluens prius inhiberi, quàm euacuari debet. MA¬
THETES, Ergo humores longissimè à loco fluxionem experto
reuellendos, non ad eum retrahendos esse censes? GERON, Non
dubitanter, praesertim quando recrementa à toto corpore, uel re¬
liquis eius membris ad locum affectum transmittuntur: quippe
fluxionis motus semper ad contrarium retrahendus est. MATHE¬
TES, Quid si fluxionis causa ex ipso membro inflammationem ex¬
perto, vt pote calidiore facto aut dolente oriatur? GERON, Tunc
affectus ille etiam Galeni consilio primùm curandus est: deinde
quicquid inflammationis iam creatum est. nam quae ex illa adhuc
generantur, eorum causae prius tollendae sunt At quidam nostro
quorundam in tempore Galenicae doctrinę professores; semper venam cubiti in
ternam eiusdem lateris incidendam esse, ad pleuritidem curandam
petinaciter asseuerant, mirum inmodum contra Arabum fi miliam de
bachantes. Sic autem sentiunt, Galeni verbis in libro de venę incisi¬
one scriptis nitentes, cùm tamen palàm constet, illum non pręcipe¬
re, vt perpetuò ipsa obseruentur. Etsi enim venę huius in eodem late¬
re incisio manifestam saepè vtilitatem adferat: non tamen semper
eam prodesse docet, sed morbum quandoque grauiorem periculosio¬
remque efficere: praesertim si fiat circa illius initia, & humorum copia
in toto corpore abundet, fluxioque eorum valida irruat, & vires im¬
becillę, aut aliud quippiam ex praedictis sanguinem mitti donec cor¬
lorem mutet, prohibeat. Quis autem Galeni studiosus neget, tunc
sanguinem reuulsionis solùm gratia, commodiùs, tutiusque ex
vena cubiti diuersi, aut iuxta talum eiusdem lateris, è regione par¬
tis offensae mitti (in hoc quidem secundum longitudinem: in il¬
lo autem secundum latitudinem sita) licet minùs inde auxilij par¬
ti affectae adueniat? Id sanè vsu compertum est, praecipuè in qui¬
bus sanguis venarum in ano extantium, aut menstrua retenta
sunt.
MATHETES, Quid post reuulsionem in contrario cubito
tentatam agere soles? GERON, Alteram ex vena cubiti eiusdem la¬
ctae reuulsionem teris aggredior. quantò enim plures singulatim fiant sanguinis
detractiones, tantò reuulsio erit efficacior. MATHETES, Censes
igitur