457
416 ADMONITIO
ter tamen allegatis, & infidelium scholarum,
ac suorum philosophorum nugis abiectis, ordi¬
ne pariterseruato quem suprà diximus: vnum
prius Paracelsi librum suscipe confutandum ab
initio vsque ad finem, aliosque deinceps omnes:
quod saepissimè repetere visum est, ne obliuisca¬
ris. Hac via, modestè, pręter omnes calumnias,
prodesse potes aequi bonique studiosis omni¬
bus, & non aliter. Si videamus à te meliora do¬
ceri per sacras literas, amplectemur summo
cùm gaudio. Nihil enim praeclarius, aut hono¬
ratius studioso viro veritatis in hac vita con¬
tingere potest, quàm ingenuè fateri suos erro¬
res, & retractare, non aliter etiam quàm com¬
missi fuerint, palàm, si publicè contigerunt.
Non est enim quòd tu Eraste, vel quispiam ali¬
us existimet, omnia me quae de Paracelso hacte¬
nus scripta reperiuntur, pertinaciter defendere
velle, cùm videam plurima ab enius inimicis fal¬
sificata, & in lucem edita fuisse, partim etiam
ab ignaris. Hoc solùm desiderarem, vt quae vi¬
debuntur vel ab ipso malè conscripta, vel ab
lijs deprauata, rursum ad lydium lapidem ad¬
ducantur, sacrisque testimonijs reformentur,
& quae sincera fuerant ab eo in lucenedita, men¬
dis iam repurgata, prodesse possint omnibus.
Ignorare nemo potest, per minimae particulae
negatiuae ablationem, aut additionem, depra¬
uari posse, vel excellentissimi cuiusuis autho¬
ris