867
Spuma sanguinis quid portendat.
Color sanguinis.
Pingue in sanguine emisso quid signetur.
Sanguinis sedimentum.
Sanguis granosus, & foetens.
Sanguinis sapores quid notent.
92 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
obstructos testatur: eoque abundans in venis sanguini permisce¬
tur. MATHETES, Hócne aliquando sanguini deesse solet? GERON,
Non, nisi in his, qui frugalius bibunt, aut se immoderatiùs exer¬
cent. quanquam in bono corporis habitu, nulla omninò serosa
pars in sanguine deprehendatur. in morboso aquea & lutea cir¬
cunfunditur, omnibus sanguinis partibus in vnum concretis.
Subtilis pars sanguinis, & aquosa, cum bile commista consentire
solet: crassior autem, & pituita, cum humore melancholico. MA¬
THETES, Quid spuma sanguini innatans notat? GERON, Eius hu¬
moris incendium ac feruorem, cuius colorem representat: rubra
quidem, sanguinis: alba, pituitae: lutea, bilis flauae: liuida, atrae.
MATHETES. Quid color sanguinis coagulati per summa ru¬
bicundus? GERON, Bonum vtilémque indicat, sicut ruber &
liuidus ardentem: qualis ex arterijs erumpit. ruber autem &
obscurus temperatum, qualis venarum existit: luteus aut plum¬
beus, atram bilem & perniciem. MATHETES, Quid dissimiles
colores permisti referunt? GERON, Varios humores abundan¬
tes: qui an etiam putridi sint nec ne, sanguinis materia common¬
strat. MATHETES, Colores iam commemorati non aliundè inter¬
dum fiunt, quàm quod indicant? GERON, Non, si album excipias,
qui ex optima concoctione nonnunquam proficiscitur, idque in
his potissimùm, qui liberaliori alimento vsi sunt, & vrinas conco¬
ctas habent, multo albóque sedamento refertas. nam sanguis
illorum in tenuioribus venis concoctione iam albescit. MATHE¬
TES, Quid pingue illud, quod summa parte sanguinis innatare
solet, telae araneae instar inhaerens, signat? GERON, Si corpus ad¬
modum pingue, & oboesum fuerit, sanguinem in adipis naturam
transire indicat: sin autem graciliùs, minúsque oboesum, colliqua¬
ri ipsum, & marcescere. MATHETES, Quid ima parte concreti san¬
guinis subsidet? GERON, Quod terrenum magis, & faeculentum,
idipsum cum finditur, saepius vel obscurè rubrum, vel nigrum, vel
liuidum, vel viride apparet, naturámque humoris qui sanguini
permistus est, ostendit. nam ex colore conijcere licet, quinam hu¬
mor in venis abundet. MATHETES, Quid sanguis granosus por¬
tendit? GERON, Affectionem elephanticam: sicut foedus sangui¬
nis odor, putredinem, corruptionemque deploratam. MATHE¬
TES. Nunquámne gustu sanguis qualis sit, percipi potest? GERON,
Indubitanter, si quis experiri velit. nam dulcis naturalis esse iu¬
dicatur: amarus autem, biliosus: acidus, aut astringens, melancho¬
licus: insipidus, pituitosus: salsus, pituita salsa imbutus. MATHE¬
TES, Quòd si sanguis totus aequaliter probus appareat, potéstne
sine incomnodo naturae euacuari? GERON, Sub perito medico po¬
test: