457
422 ADMONITIO
ipsum est litera doctrinaque infidelium, ac ve¬
lut vmbra suo corpori, vel huic anima. Bene fe¬
cimus igitur, quòd pedem à coeno retraximus,
titulos & bullas vmbratiles abiecimus, prius¬
quam in eo suffocati, cum caeteris hoc vino ver¬
tiginis inebriemur. Vtinam, ô vos calumniato
res, vino vitis obrueremini duntaxat, quod Pa¬
racelso improperatis, & illud, in perpetuum di¬
gestum, non potaretis ampliùs, quod vos de¬
bacchari in veras artes, & suos professores, co¬
git. Quid vobis est reliquum, nisi hoc vnum,
vel alterum videlicet, quod Paracelso ex inui¬
dia quadam, praeter ebrietatem, Necromantiam
falsò etiam & perperam obtrudatis? Confun¬
dunt vos hac in parte scripta, quę libello suo De
occulta Philosophia in publicum edidit, his ver¬
bis è Germanico Latinè fideliter versis. In prae¬
fatione siquidem eiusdem libri sic habetur: Est,
itaque Necromantia, cum suis ceremonijs omnibus, hi¬
strionum absoluta nequitia, circulatorumque vel circun¬
soraneorum mercatorum theriaca, nefandum opus,
quo spectatoribus, & astantibus aperiaturos, & occae¬
centur oculi, necnon è loculis alliciatur pecunia; res pro¬
fectò quae vix obolo venit aestimanda, imò nec flocco.
Quapropter ceremoniae huc in magiam adduci minimè
debent, nec in vsum assumi, prout Iudaeus (nescio quis)
Salomon, suo libro inscripsit, quem Necromantici Cla¬
uiculam appellant. Deus enim id non vult, at eius loco
dedit aliud, nempe fidem, quae cuncta perfectissimè con¬
secrat,