457
AD ERASTVM. 423
secrat, etc. In secundo capitulo sic: Fundamentum,
quo magis tribuitur consecrationibus vanis rerum, quàm
orationibus & fidei, condemnandum est, vt penes quod
nemo manère debeat, verùm à Magistratibus puniendi
meritò veniunt omnes, qui in eo persistunt. Quamuis
per se coniurationes aliquid possint, à nullo magovel sa¬
piente nihilominus vsurpandae, quòd prorsum Deo, ver¬
bis eius, mandatisque, necnon luci naturae contrariae sunt:
& paulò post, Maligni spiritus (inquit) sunt Dei carni¬
fices, qui nihil exequuntur absque permissione sui Magi¬
stratus, id est, diuinae Maiestatis. Dico igitur coniuratio¬
nes esse contrarias Deo, verbo eius, legi diuinae, & luci na¬
turae, prohiberique debere. Item capitulo vndecimo
sic: Ars magica in seipsa est occultißima scientia rerum
supernaturalium in terris, vt quicquid hominibus in¬
uestigatu est impossibile, per hanc artem indagari cogno¬
scique potest, ad quam ratio comparata, nil nisi mera stul¬
titia est. Magia igitur, est expeditissima quadam ars, et
mundissima, nullis inquinata ceremonijs vel coniurati¬
onibus, quibus Necromantia scatet. In magia verò nul¬
lus est consecrationum, coniurationum, benedictionum,
neque maledictionum vsus, sed fidei solius, de qua loqui¬
tur Christus, per ipsam transplantari montes in mare.
Haec spiritibus etiam, & ascendentibus omnibus impe¬
rare potest, cogereque: haec fides, est magiae verum funda¬
mentum & instrumentum. Antea capitulo sexto sic:
Fides est rerum omnium exaltatio, & confirmatio, quae
per imaginationem fieri possunt. Nam absque fide cun¬
cta haec & alia similia, vana sunt &. virium expertia.
d 5 Conse¬