867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS IIII. 103
ipsi succuratur, vel mortis, uel grauis alicuius casus periculum im¬
mineat, vt in attonitis, comitialibus, veternosis, soporosisque af¬
fectibus accidit: tamen, quia febris coniuncta non est, furentes di¬
ci nequeunt: licet non minùs saepè discrimen, ac illi adferre sole¬
ant: vt qui, si non in princeps aliquod membrum, aut vicinum ip¬
si irruant, certè in aliud vitae conseruandę necessarium, vel admo¬
dum sensile, sicut asperam arteriam, pulmonem, gulam & os ven¬
triculi ferantur. MATHETES, Quid de eo humore censes, qui ter¬
tianae quartanaeque accessiones excitat, éstne etiam ex furentium
numero? GERON, Nequaquam. Quanuis enim per varias corpo¬
ris partes furentium modo discurrat, in nullo tamen principali
membro versatur, neque in toto oberrat corpore, neque etiam
tam malignus est, sicut in alijs per initia furientes.
MATHETES, Iam inquietos istos humores satis cognosco,
quos autem quietos vocas? GERON, Qui in membro aliquo cor¬
poris firmati sunt, infixique. MATHETES, Cur ita in illo haere¬
scunt? GERON, Vt à natura concoquantur: concoctio enim non
motu, sed quiete perficitur. MATHETES, Cùm itaque vniuersi hu¬
mores, vnde morbi excitantur, euacuandi sint, cupio ex te audi¬
re, quando singuli, & qua ratione educi debeant? GERON, Doce¬
bo, sed breuiter. principio ad aegrum accitus inquires diligenter
quando in morbum inciderit: qualis is sit, ex furente materia, an
quieta: acutus, an diuturnus: item num febris sola affligat, an alte¬
ri morbo coniuncta: vel vtrum alius affectus absque febri pror¬
sus inuaserit: deinde concoctionemne humorum aggressa sit na¬
tura, an nullae adhuc eius notae appareant: vel num concoctio¬
quidem non sit expectanda, sed sola tum corporis, tum humo¬
rum pręparatio tentanda: vel vtrum statim ab initio citra conco¬
ctionem praeparationemque humores educi debeant. MATHE¬
TES, Nunquam ego de his praeceptores meos in scholis acuratè
quicquam docuisse memini, eoque non putaui rem adeò magni in
arte medica exercenda esse momenti. Nunc autem deprehendo
neminem rectè cuiquam posse mederi, nisi omnia illa, quae tu mo¬
recensuisti, cognita habcat & explorata. GERON, Rectè sentis
mi Mathetes. omnes enim medici nihil hodie frequentius in ore
habent, quàm concoctionis nomen: quid autem verè sit, & quae
eius species: in quibus fieri soleat, & quomodo, vix vnus & alter
nostra aetate memoriae prodidit. Id ipsum vbíque reipsa experie¬
ris, cum ad aegros vnà cum alijs quibusdam consultandi gratia in
uitaberis. quamprimum enim digestiuas potiones, vt ipsi vo¬
cant, ad materiam morbi concoquendam praescribunt. MATHE¬
TES, Quinam ex ueteribus de concoctione aliquid memoria di¬
I 4
Humor tertianae & quartanae accessiones excitans.
Humores quieti.
Concoctio quieti perficitur.
Medicus quid Considerabit ad aegrum accitus.