867
Concoctionem graeci non vbique satis distinxerunt Arabes graeci non vbique.
Coctio & concoctio.
Concoctionis generale nomen.
[GR] πέψις [/GR] & [GR]σύμπεψις [/GR]propriè ciborum.
Galenus latiùs extendit concoctionis nomen.
Concoctio morberum propriè [GR] πεπασμὸς [/GR], & quàm latè hoc potet.
104 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
gnum literis mandarunt? GERON, Graeci quidem non fatis di¬
graeci non vbiae stinctè, & diligenter: Maurorum familię prorsus ignorasse viden¬
tur, quid sit concoctio, vt quę ipsam cum praeparatione confun¬
dant. Vtinam omnes qui hodie in curijs principum & regum,
aut in ciuitatibus medicinam factitant, reuera intelligerent, in
quae pericula aegros adducant, dum quaslibet statim medicinas
sine iudicio & consideratione praescribunt, vt aliquid fecisse vi¬
deantur: idque ea de causa accidit, quòd plęrique omnes hoc sęculo
magis lucro & quęstu ducantur, quàm valetudinis ęgrorum curan¬
dae rationem habeant. Satis illis est formulas quasdam remediorum
nouisse: veram autem medendi rationem non curant. MATHE. Ne
gitur ego quoque temerè cuiquam medicinam adhibeam, oro te, &
obtestor, vt dilucidè & verbis disertis ordine me doceas, quid de¬
coctione sentiendum sit? GER. Etsi plęrique hodie eruditi viri, & do¬
ctè satis, & amplè de quacunque re scribant: tamen in hoc non le¬
uiter peccant, quòd adeò obscurè, & intricatè omnia inuoluant
vix vt assequi possis: cùm tamen perspicuitate nihil in docendo
laudabilius sit, & gratius. MATHETES, Nunc perge, si placet con¬
coctionem interpretari. GERON, Coctio siue concoctio, quae
Graecis [GR]πέψις[/GR] vel [GR]σύμπεψις[/GR] dicitur, apud medicos communiter,
tam de cibo, quàm de humoribus, eorumque recrementis pro¬
nunciatur: quae naturam ipsis immutandis, euincendisque supe¬
riorem fuisse indicat. atque haec etiam morborum, qui ex illis ge¬
nerantur, concoctio secundum eandem naturae functionem di¬
citur: & id generale ipsius est significatum. MATHETES, Est
peculiare concoctionis nomen, quod cibotantum in alimentum
[GR]πέψις [/GR]& [GR]σύμ[/GR] transeunti conuenit? GERON, Latini sanè non habent. Graeci
cum propriè loqui volunt [GR]πέψιν[/GR] cibo & benignis humoribus co¬
quendis tribuunt: verum Galenus vt [GR]πέψιν & συμπεψιν[/GR] hoc est con¬
extendit concococtionem cibi, ita humorum quoque tum benignorum, tum vi¬
tiosorum saepè uocat: praesertim autem cùm rem non ex composi¬
to, sed perfunctoriè, & obiter tractat: reliqui Graeci posteriores
illum sequuntur. MATHETES, Quomodo humorum vitiosorum
seu morbi concoctionem propriè appellant? GERON, [GR]πππασμὸν[/GR],
quasi dicas maturationem, atque hanc non solum sanguini & pi¬
tuitae, crudisque succis coquendis, sed etiam biliosis & melan¬
cholicis. imò recrementis quoque illorum, & serosis humoribus
maturandis, hoc est partim coquendis, partim euincendis, par¬
tim ad expulsionem praeparandis assignant. MATHETES, Parado¬
xa adferre uideris. nunquam ego alios humores, praeterpitui¬
tam crudósque dictos, qui nondum ad sanguinis naturam satis sint
elaborati, concoqui posse existimaui. Biliosos autem, & melan¬
cholicos