867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS IIII. 105
cholicos, qui iam sanguinis terminos excesserint, non indigere
coctione, sicut etiam ex Aristotele didici? GERON, Omnes fe¬
medici hodie non vnius, aut alterius, sed cuiuslibet humoris
concoctionem statim syrupis nescio quibus moliuntur, ante¬
quàm expurgent. MATHETES, Cuius auctoritate, aut qua id nixi
ratione faciunt? GERON, Hippocratis nimirum, qui concocta, ex¬
purganda esse mouendáque, non cruda, nisi furiant, excretionem
que postulent, iniunxit. Sed non intelligunt illi quomodo Hip¬
pocrates dictionem Graecam πέπονα acceperit: deinde etiam per¬
to peram, Arabum principem in testem adducunt, qui humoris ae¬
quabilitatem concoctionem esse docet: sic vt qui crassus fuerit, ex
tenuetur, qui tenuis, incrassetur. quae sententia ex Galeno sum¬
pta videtur, & de praeparatoria potius concoctione, quàm de nu¬
tritoria proferri. MATHETES, Cùm igitur nomen concoctionis
apud Hippocratem, & Galenum variè vsurpetur, amabo te accu¬
ratius explices quid propriè illud sibi velit: ne fortè in tanta sen¬
tentiarum diuersitate errem, & aegris exitium pro salute adfe¬
ram. GERON, Certè à plaerisque horum declinare cogar, & assen¬
tionem ab eorum decretis cohibere. Concoctionum quatuor spe¬
cies apud Hippocratem, & Galenum inueniuntur. prima est ci¬
bi, & humorum naturae familiarium, nutritioni dicata: altera hu¬
morum vitiosorum quidem, sed qui benigni nonnihil adhuc con¬
tinent. tertia omnium humorum, & recrementorum quorum¬
cunque euincendorum expellendorumque, communis. quar¬
ta humoribus meatibúsque per quos illi feruntur, ad euacuatio¬
nem praeparandis, est accommodata. MATHETES, Singulas ordi¬
ne quid sint, seorsim persequere? GERON, Principem sanè con¬
coctionem Galenus immutationem esse prodidit: qua alimen¬
tum familiare in eius quod concoquit, essentiam permutatur. Cũm
autem quatuor sint facultates naturae & immutatrix quae vulgo
alteratrix dicitur, non minimam inter ipsas vim obtineat, qua
natura alimentum membris, quae ab ipsa gubernantur, assimil¬
at: haec natura latinis concoctio nominatur, quae sit nutritoriae
substantiae secundum qualitatem mutatio. MATHETES, Huius
ne concoctionis primae, vna quoque species existit, an plures? GE¬
RON, Vna sanè, causae eam efficientis ratione, sed partium in qui¬
bus sit, & modi respectu triplex censetur. Primùm enim ventrici¬
lus cibum in succum, quem Graeci uocant [GR]λύλον[/GR], redigit, & nonni¬
hil inde alimenti sibi comparat: mox iecur, & venae hunc in san¬
guinem conuertunt: deinde solidae partes elaboratum iam abso¬
lutumque omnibus numeris sanguinem, in nutrimentum singu¬
lis apponunt. MATHETES, Vniuersa ista concoctio, trifariàm sic
Aphorismo. 20 libro L.
Concoctioum quatuor specier. Prima. Secunde. Tertia.
Concoctio prima
quid Galeno
Simplex.
Concoctio prima partium in quibus sit ratione, triplex.