457
424 ADMONITIO
Consequenter vndecimo capitulo: Summè verò
necessarium est in hac arte prospicere, ne in superstitio¬
nem, & abusum transeat, ad hominum perditionem vel
praeiudicium: hac enim via fit Necromantia ex Magia,
fascinatioque tum demum, nec immeritò sic appellanda ve¬
nit ab omnibus, quòd fascinatores & sagae quaeuis in Ma¬
giam sese violenter intrudant, ac si porci delicatos sub¬
intrarent hortos, non secus abistis perfidis hominibus,
Magia facta est Necromantia. Quare non immeritò cum
suis fascinatoribus & sagis igne cremanda, Necromantia
videlicet. Rursus capitulo quarto de visionibus,
ad hunc modum: Deus vult (inquit) in simplicitare
nos ambulare, vt Apostoli fecerunt, & non profundè ni¬
miùm, in altis et abstrusis rebus eiusmodi, quae supra na¬
turam sunt, scrutari, vt non incidamus in abusus, quibus ob¬
esse proximo possimus, & in corporis, ac animae condemna¬
tionem deuenire. Non sunt igitur omnes incantatores, quos
Magos scriptura vocat. nam inde sequeretur illos tres ex
Oriente Magos, Archiincamtatores fuisse, cùm in artibus,
praesertim supernaturalibus, prae cunctis alijs sui tem¬
poris, expertissimi fuerint. Quòd ergo Scriptura sacra
non vocet illos incantatores, at bene Magos, quid inde
colligendum est aliud, quàm ipsos artibus & sua sapientia
nequaquam abusos fuisse. Magia igitur talis est sapientia,
in quam ars & scientia suas vires & potentias exhibet,
atque demonstrat. Verùm ex ea nasci possunt incantato¬
res & Necromantici, nempe cùm in abusum assumpta est,
non priùs incantatio dici potest. Tandem ca. 3. de cha¬
racteribus. Per duos characteres (ait) nonnulli Israë¬
litarum,