457
AD ERASTVM. 425
litarum, & Necromanticorum Iudaeorum, plurima con¬
secuti sunt, inscriptis sacris Dei nominibus, etc. Posset,
aliquis obijcere carpens, at immeritò, me tertium effrin¬
gere Dei praeceptum primae tabulae Moysis, quovetitum
est à Deo, ne quis nomen eius in vanum assumat. Quis ta¬
men inter sapientes homines verè dicere potest, hocipsum
fecisse, vel Deum hac via offendisse, cùm istis ad eum
non vtar modum, quo Necromantici coniuratores, at so¬
lùm in summam necessitatem hominum & auxilium, ac
in illis morbis, in quib. medicamenta nullae, nullum aurum
potabile, nec essentia quinta auri, nec antimonij, neque
tale quidpiam iuuare potest arcanum: etsi magnarum ista
virium existant, etc. Morhi, quorum origines ex vegeta¬
bilibus progressum habent, arcanis herbarum & radicum
pellendi sunt: qui ex mineralibus, horum etiam arcanis
& remedijs: qui verò per influentias coelestes imprimun¬
tur, neutri dictorum generi medicamentorum cedunt, sed
per Astronomicam influentiam pelli necessum est. Postremò, si
cuipiam supernaturali modo per incantationes, aut Ma¬
giconecromanticas arreptiones, morbus illatus fuerit,
nullum trium quam dicta sunt, iuuerit, sed magicum esse remedium
oportet, quo pellatur, vt etiam introductus est. Ignari me¬
dici persuadent miseris aegris, non esse his vtendum reme¬
dijs, quòd contra Deum, nomen eius in vanum assumi hoc
loco iudicent, non alia de causa, quàm vereantur ab alijs
curari, quod ipsi nequiuerunt, languereque potiùs aegros
in perpetuum volunt, quàm pudefieri. Quòd si his in per¬
ditionem hominum vterer, aut in praeiudicium, vel blas¬
phemarem in Deum, aut spiritum aliquem, hominem,
herbam,