867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS IIII. 107
satur. Haec autem in uitioso putrescente, aut iam semiputrido, &
à natura quodammodo alieno, non tamen in totum putrido,
& corrupto. Adhaec illa vel totam materiam vel certè maiorem
eius partem mutat: haec finit tantùm eius putredinem manente
materia. atque hactenus à priore differt, quemadmodum Galenus
indicat: vbi corpus inquiens, benè habet, quando etiam id quod "
coquitur, cum coquente familiarem habet naturam, tota quae co¬ "
quitur materia, uel magna eius pars mutatur, commutaturque: "
recrementum verò semicoctum minimum remanet. Quan¬ "
do malè affecti sumus, quod accidit, cùm id quod concoqui debet,
à mutantis natura & alterantis alienum existit, quod sane assimila¬
tur, paucum est: excrementum verò semicoctum, copiosum. MA¬
THETES, Quis huius concoctionis auctor est, & parens? GERON,
Non alius quàm qui primae fuit: nempe calor natiuus solidis par¬
ticulis insertus, etsi extraneus ei sit coniunctus. Quare si parua hu¬
moris, qui concoctionem requirit, putredo fuerit, facile corrigi
ille & pristinam recuperare naturam potest. sin autem ma¬
gna, nequaquam: sicut vinum ex toro acidum emendari nequit:
ex parte verò acescens, ad priorem redire bonitatem solet. Na¬
tura itaque in ea concoctione cum morbo certare uidetur, vt si
humores in alimentum mutare nequit, saltem euincat, praepa¬
rétque expulsioni, ne corpori diutiùs inhaerentes, incommo¬
dum accersant: atque ideo sanguini adhuc permixti aliquan¬
diu relinqui debent, partim vt ad nutritionem coquantur
partim vt ad expulsionem maturentur, euincanturque: sed
alij maiore, alij minore naturae conatu, & labore: sinceri au¬
tem & à sanguine segregati, nullo modo superari, multò mi¬
nùs concoqui possunt. id quod Galenus elegantissimè hisce
uerbis indicat: "vbi natura (inquiens) superior euaserit, debel¬
laueritque, & vehementissimo morbi impetui restiterit, nec
non ea, quae offendebant, oppresserit, (haec enim est graecis [GR]πεπασ¬
μός[/GR], nobis maturatio) fieri non potest, vt postea succumbat. at¬
qui si natura à morbo victa non est, mors nullo modo obuenire
potest. Simile est illud, quemadmodum maturationes fiunt, na¬ "
tura, insalubres causas euincente, ita cùm non est superior, contra¬
ria accidunt illud. Tale quoque est, maturationes celeritatem crisis,
& securitatem sanitatis portendunt. Hęc itaque concoctio secunda
fit, vt Galeni uerbis utar: natura superante, dominante & euincen¬
te. Quanquam in eodem loco dicat, memineritis totam coctionem
morbi, humorum comutatione constare: vbi coctionis vocabu¬
lum, quod [GR]πέψιν[/GR] appellat quam nominat maturatione pro, [GR]πεπάσμα[/GR]
vsurpat: quae commutando, manente materia perficitur". Quod Hip¬
Concoctionis secundae auctor.
Synceri humores concoqui nequeunt.
Galenus de crisibus.