867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS IIII. 111
cernuntur, interdum accidit. atque ideo communi hoc significa¬
tu, vrinas quoque concoctionis expertes, concoqui dicimus, etsi
corpus ex illis coctis nutriri nequeat. Quare & generali hoc con¬
coctionis significatu vtimur, quando destillationem, vel grauedi¬
nem, vel serosos ex his effluentes humores, aut eos qui in lippitu¬
dine cernuntur, crudos, aut coctos esse pronunciamus. Sic itaque
& bilem, aut crudam coctionisque expertem, aut concoctam es¬
se proferimus. Etenim cruda admodum flaua est, acris & fętida: da¬
cocta verò pallidior, & minimè foedi odoris. Rursus Hippocra¬
tes libro supra citato de vrina ait. si quid in ventre moueris,
rina non maturatur, sed febris, sudoris, crisisque expers longiùs
protrahitur. Galenus eadem penè verba in commentario vsur¬
pat: dogmatici (inquiens) viri esset, docere, cur cum nos ita affe¬
ctos purgamus, neque vrina maturetur, neque febris sudore, &
crisi finiatur, sed perseueret. Aristoteles ab Hippocrate nequa¬
quam dissentit. cum enim libro quarto metheororum exposuisset,
quid concoctio eiusque frustratio existat, tandem ad species, ei subie¬
ctas digreditur: ac primum sanè quid sit maturatio, quam [GR]πέπανσιν τίπανοι[/GR] apud
vocat interpretatur: quódque haec sit generalis concoctio quae
pluribus rebus attribuitur, non quidem propriè, sed translatio¬
ne. Nam [GR]πέπάνσις[/GR] primariò dicitur alimenti, hoc est humoris, qui
in fructuum inuolucris continetur, excoctio. verba eius haec sunt:
"inuolucri itaque hęc maturatio existit: verum ex concoctis etiam "
plaeraque alia dicuntur matura, simili quidem forma, sed transla¬
tione: quod nomina, sicut etiam prius dictum est, cuique natu¬
rae operationi perfectae in ijs quae illa calore suo, & frigore abso¬
luit, non sint praedita. Est autem panorum, pituitae & similium
maturatio, humoris qui eis inest, concoctio, à naturali calore profe¬
cta". MATHETES, Cur Aristoteles dixit, quę natura calore suo, & fri¬
gore absoluit? GERON, Non quòd à frigore concoctio fiat, sed quod
illud nonnihil ad concoctionem conferat. Quippe calor, humidum
& frigidum, tanquam materiam in concoctione euincens, defini¬
tur. Aristoteles etiam eandem concoctionis distinctionem à finè stinctio à fine
sumere videtur vbi in hunc modum scribit: Latinè haec ita ferè
sonant. "Finis concoctionis alijs natura ipsa est, quam dicimus spe¬
ciem, essentiamque existere: alijs finis in certam quandam formam
tendit: quando humor talis vel tantus euasit, dum vel assatur vel
coquitur, vel putrescit, vel alio modo incalescit: tunc enim vtilis
est, & concoctus dicitur: vt mustum, quando vinum euasit, & pani
qui [GR]φύμτe[/GR] graecè vocantur, quando pus in eis ortum fuerit, & la¬
chrymae, quando crassior pituita angulis oculorum inhaeret. simi
si modo etiam reliqua concoqui dicuntur". id autem omnibus con¬
K 2
Vrinae concoqui dicuntur.
Destillatio, grauedo, serosi humores concoqui quando dicantur.
Bilis cocta & cruda.
[GR]τίπανσις[/GR] apud Aristotelem.