867
Phymatae cocta
quando
Fluxio oculorum
quando cocta.
Aristoteles lati¬
us concoctionis
nomen quam me¬
dici accipit.
In quarto Hippo¬
cratis de victu in
morbis acutis.
Pituita putrida
quomodo conco¬
quatur.
Secuuda.
Pituita salsa.
Pituita acida.
Melancholicus
humor adustus
112
DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tingit, cùm materies, atque humor ipse à calore naturali victa fue
rint. nam hoc tandiu natura est, donec calor proportione qua¬
dam humori respondeat. Quocirca eiusmodi & vrinae, & alui de
iectiones sanitatis indicia sunt, & concocta dicuntur, quòd hu¬
morem à natura vinci significent. MATHETES, Expone quaeso?
haec Aristotelis verba paulò dilucidiùs? GERON, Nihil aliud hic
indicat, quàm quòd ratione finium concoctiones distingui velit: et
si ille multo latiùs quàm medici coctionis nomen vsurpet: aliam
nanque nutritioni, aliam maturationi, euincendisque humoribus esse di
catam pronunciat. ac tertia hęc generalis omnium humorum con¬ 1o
coctio, cum duabus superioribus quędam videtur habere comunia:
cum prima sanè, quòd humores nutritioni aptos, benigniorés¬
que immutet. cum secunda autem, quòd viriosos & putrescentes,
siquidem pauci sunt, ad meliorem reducat naturam: si vero copio¬
si, eos domet, & euincat, ne corpori noceant. MATHETES, Adferas
oro de singulis humoribus testimonia. GERON, Galenus de cru¬
dis & pituitosis humoribus mentionem faciens ait. Qui in reliqua
parte elaborati fuerint, & absolutè concocti, animal nutrire pos¬
sunt. hi nanque semicocti, ab imbecilla facultate concoctrice re¬
licti, ab eadem recreata, iterum concoqui possunt: vel ob aliorum
ciborum penuriam in alimentum conuertuntur. atque haec natu¬
rae actio ad primam concoctionem referri potest. De putrida pi¬
tuita agens in quarto aphorismorum libro, secundae concoctio¬
nis meminit, quàm etiam sub tertia compraehendit: vbi languldę
inquiens, febres extiterint, homo conseruari potest, maiore frigi
di humoris copia cocta, euictáque à natura. In his enim quod na¬
turalem commutationem assequi nequit, saltem euincitur, vt co
loris alimenti similitudinem acquirat. De salsa pituita ita Galenus
scribit: si humor pituitae redundet, siquidem salsus fuerit, euacua¬
ri debet: acidum verò factum immutare tentandum est, naturam
ad eius concoctionem adiuuando. Salsam hic pitiuitam, synce¬
rum humorem separatumque à sanguine dicit: eóque nullo mo¬
do concoqui posse: acida nonnihil adhuc benigni habet, cùm san¬
guini mista sit: eóque etiam à natura coqui euincique solet. MA¬
THETES, Quid de atra bile Galenus scribit? GERON, Melancho¬
licus humor cum excellit, perniciosissimus est: vt pote grauissima¬
natura erodenti concoctúque difficili praeditus, & ad expurgan¬
dum contumax. MATHETES, Quem humorem melancholicum
Galenus hîc intelligit, cùm duplicem superius statuerit? GERON,
Non de benigno illo atro humore sanguinis fece, sed de adu¬
sto: quanquam ille etiam difficiliùs quam sanguis concoquatur:
eóque lien multa habet vasa, vt efficaci calore eum extenuet. Sin
ille