867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS IIII. 115
quis purgare voluerit, fluida facere conuenit. Arabes & Barbari
hanc praeparationem cum vera concoctione confundunt: quan¬
quam magno discrimine inuicem discrepent. Nam concoctio
maturatoria, quàm [GR]πεπασμὸν[/GR] vocauimus, à natura tantùm fit, id¬
que secundum ordinem dierum criticorum, & in febribus potis¬
simûm. praeparatoria verò à medico praestatur, non longo tem¬
pore, sed vno, vel altero die: nec solum in humoribus putridis,
qui febrim excitarint, sed etiam in alijs: qui licet excrementicij
ac synceri non sint, tamen educi debent: quia medicus persectè il¬
los agnoscere non potest. estque majus periculum in mora, quàm
in euacuatione innutili. MATHETES, Quid autem sibi uult illud
Hippocraticum, quo corpora fluida esse pręcipit? GERON, Vt hu¬
mores qui purgari debent fluidi, hoc est tenues, nullius lentoris
particepes sint, & meatus per quos purgatio futura est, adaperti.
MATHETES, Sed cum medicus vbique ferè naturam imitari de¬
beat, quid in tenuibus humoribus cum affligunt, agendum?
nam si inspissandos dicas, iam non erunt fluidi ad expellendum
donei? GERON, Rectè sentis, sed illud hic tibi obseruandum est,
quòd, cùm dico tenues inspssandos, illos intelligam, qui per tus¬
sim expurgandi sunt: nam sicut crassa, & lenta materia adeò inhae¬
ret arteriae, vt difficulter ab ea posset auelli: ita tenuis & aquo¬
sa prius per guttur & asperam arteriam delabendo in pulmo¬
nem funditur, quae à spiritu concitata per tussim subduci queat.
Quare inspissari debet eatenus, vt neque aquosam, neque visco¬
sam essentiam acquirat, sed quae expulsioni accommodata sit. MA¬
THETES, Cur id non in aliarum partium humoribus curatur, vt
tenues inspissentur, pręsertim cùm id tota Arabum familia doce¬
at? GERON, Quia dissimili ratione partes spiritales, & alij euacu¬
ari solent: id quod Galenus clarè in secundo de symptomatum
causis indicat. At neque idem in omnibus motionis modus cerni¬
tur: neque ab eadem fieri facultate, sed quae ab vtero, vel intestinis,
vel ventriculo, vel uesica excernuntur: his ipsa quidem membra
circundantur: simili modo, id quod in illis continetur, expellen¬
tes, quo manus aliquid exprimunt. Facultas autem quę hunc mo¬
tum efficit, ex quatuor naturalium virium vna existit. At quando
in asperis arterijs quippiam continetur, cùm durae sunt, & cartila
gineae, eóque circa id quod intra se habent, contrahi nequeant:
natura vehementi spiritus ad exteriora impetu producit, tussim
excitans. Ea fit per eadem instrumenta, per quae magnae & vehe¬
mentes fiunt expirationes, quas Gręci [GR]ἐκφυσησεις[/GR] quasi efflationes
appellant, vt tussis nihil aliud sit, quàm vehementissima efflatio
eorum, quae spiritus copiosissimus, & citatissimus forâs erum¬
K 4
Praeparatorio Concoctio.
Corpus fluidum.
Qualis in thorace humor expulsioni idoneus.
Varij motus naturae in diuersis diuersis.
Facultus motuum
Tussis. Efflatio.