867
Humores tenues. biliosi, serosique inspissandi vt educantur.
Tenuis humor cicra febrem concoctione non indiget.
In capitis dolore ex tenui bilioso humor, non requiritur praeparatio.
In crassis humoribus praeparatio
Vbi mediocritas essentiae necessaria sit.
In morbo regiobilis crassa.
Dilis sincera.
Vitellina.
116 DE MEDICINA VETERI ET NOVA¬
pens, attrahit, propellitque suo impetu, quae vias ipsius obstruunt:
& si primo conatu pellere nequit, quod offendit, bis, térue id ag¬
gredi non grauatur: atque plaerunque assequitur, quod tentaue¬
rat: vbi scilicet, tum spiritus ipse cum vehementia defertur, tum
quae obstruunt minimè expulsioni resistunt. Talia sunt quae ne¬
que aquosae, neque glutinosae naturae existunt. aquosa nanque pro¬
pter tenuitatem, à spiritu potius inciduntur, quam vltra ferantur:
glutinosa tenaciter arteriae adhaerent. MATHETES, Videris mihi
ex Galeni verbis colligere, nullos tenues humores, siue serosi, siue
biliosi fuerint, inspissandos esse vt educantur: praeterquàm in tho¬
racis & pulmonis affectibus: qui tussi & excreatu expurgationem
postulant? GERON, Ea est Galeni sententia, nullum vtique humo¬
rem tenuem, si citra febrim & obstructionem existat, concoctio¬
ne indigere, vt medicamento purgetur. Nam vbi ille causas, cur
natura aliquando humorem noxium non potest excernere, per¬
censet, nullam de inspissandis tenuibus mentionem facit. vnde
tiam in capitis dolore ex humore bilioso, tenui, nullam eius prae¬
parationem medicamentis, sed purgationem statim adhiben¬
dam suadet. quod affirmat etiam in septimo de medendi ratione
libro, vbi vitiosos humores tenues ventriculum infestantes, hiera
vel aqua mulsa cui incoctum sit absynthium, purgat: tenaces au¬
tem, & crassos humores pituitosos prius incidit, extenuat, atque ab
stergit: deinde concoquit, vt meliore eius portione in alimen¬
tùm conuersa, reliquam deinde faciliùs educat. MATHETES, At
superius mediocritatem quandam essentiae humorum ad conco¬
ctionem, tum nutritioni, tum expulsioni dicatam, requirebas? GE¬
RON, Ita habet: alia autem ratio est, vt dixi, in ijs quae tussi & scre¬
atu excerni debent: alia quae per aluum deijci. illic nanque tenui¬
tas materiae operationem impedit: hic promouet. et, si in omni¬
bus morbis materiae humorum mediocritas expulsioni ipsorum
esset necessaria: certè bilis facillimè purgaretur, cùm ea talem na¬
turam obtineat. Nam atra bilis quidem crassissima est, serum au¬
tem humidissimum: bilis media inter vtrunque consistit, nisi alte¬
ri humori aquoso sit permixta: eóque inspissari non desiderat, vt
comodius excernatur: cùm saepius ob crassiciem, vel copiam, vel
meatuum angustiam, vel imbecillitatem virium expulsioni nita¬
tur: quemadmodum euidenter in morbo regio apparet: in quo
vt in alijs similibus morbis tam crassa existit, vt nisi prius extenu¬
ata, educi nequeat. Sincera enim bilis crassa est, summéque flaua,
quam nonnulli vitellinam vocant, qualis in vomitione reijci, &
per aluum descendere cernitur. Quae verò syncera non est, humi¬
dior, minusque flaua apparet, vocaturque propriè crocea, cui pitui¬
tosus