867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS IIII. 117
tosus humor, tenue, aut aquosum excrementum sit admixtum.
MATHETES, Quomodo biliosus humor, cûm natura tenuis sit
crassus redditur? GERON, Sicut pituitosus humor syncerus, ob¬
frigus quasi concrescit, ita rursus biliosus ob caloris excessum
propemodum assatus spissatur, tenui eius portione per uapo¬
rem digesta. MATHETES, Vter biliosus humor coctus vel crudus
existit? GERON, Pallidus, crassiciae mediocris, non malè olens,
nec acris, concoctus: flauus autem grauis odore, acris, crassús¬
que & exustus, crudus dicitur: qui generaliore concoctionis si¬
gnificatu extenuari potiùs quàm inspissari debet, vt à natura edo¬
mari queat, expellique: cum ipse, quando natura sua concoctus
est, etiam pallidior sit, miniméque foeteat. MATHETES, Qua rati¬
one medicus humorem hunc tam calidum, medicamentis tutò
poterit extenuare: cùm ea magis adhuc illum sint excalfactura?
GERON, Humectantibus, quae mediocriter tantum calefaciant
dissoluant, & acrimoniam eius contemperent. Quantò igitur te¬
nuior humor aliquis fuerit, tantò facilius à facultate medicamen¬
ti attrahitur, euacuaturque. At quem natura expurgare debet,
um prius generali illa concoctione quam ordine tertiam posui¬
mus, expulsioni ita praeparat, vt si tenuis fuerit, inspisset, sicut
in tussi & materia screatu expellenda: si crassus, extenuet: si
viscosus incidat. in summa, vt omnes ad essentiae mediocri¬
tatem redigat. Quare discrimen hoc inter naturae excretio¬
nem, & eam quae medicamentis tentatur, semper obseruandum licamentis tenta
est. MATHETES, Cur non eodem modo natura, & medicamenta
purgant? GERON, Quia motibus planè contrarijs operantur. na
tura nanque motu expulsorio, siue impulsorio euacuat: impetu
quodam in humorem excernendum facto. qui vt rectè siat, me¬
diocritas materiae, & crassicies requiritur. si nanque tenuis nimi¬
um esset, facilè motui in ipsum facto cederet, & irritus fieret natu¬
rae conatus, vt quae illum non posset appraehendere. medicamen¬
tum autem motu attractorio purgat: quo perficiundo nulla ma¬
teriae crassicies, seu renixus est necessarius. Quare humor à medi¬
camento euacuandus, quantò tenuior fuerit, tantò faciliùs à facul¬
tate illius attrahetur, expurgabiturque. Nam medicamentum
ventriculo, & intestinis subsistens, humorem ex omnibus corpo¬
ris partibus ad se trahit, non ad illos accedit. Ergò humorem,
quem natura euacuabit, mediocriter crassum esse oportet: quem
autem medicamentum, eius tenuitas potiùs quàm mediocritas
ligitur. MATHETES, Cùm ita habeat, quemadmodum dicis, cur
recentiores quidam omnem humorem euacuandum siue à natu¬
ra, siue medicamento essentia mediocrem, hoc est, neque tenu¬
Quomodo biliosus humor crassus redditur.
Biliosus humor coctus quis, aut crudus.
Quibus medicamentis biliosus crassus humor ex tenuandus.
Discrimen inter naturae excretionem, & quae medicamentis tentatur.
Medicamenta & natura contrariis motibus agunt.
Purgatio quomodo fiat.