867
Querundam opinio de mediocritate humorum.
Medicamenti purgantis propria facultas.
Crasities materiae naturae tenuitas medicamento ad expulsionem est necessaria.
Tenuitas humoris plus quàm mediocritus ad purgationem facit.
118 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
em, neque crassum esse oportere, vt commodiùs purgetur, af¬
firmant? GERON; Quia illi naturae facultatem expultricem me¬
dicamento semper succurrere opinantur: quod ex Galeno in pri¬
mo Aphorismorum libro, comentario uigesimo secundo haurire
videntur, sed longèm à vero aberrant. Non enim expultrix membro¬
rum facultas medicamento purganti semper necessario subuenit:
etsi interdum actionem eius promoueat: imò medicamentum
propria facultate, etiam nullo naturae auxilio, humorem sibi fami¬
liarem ob similitudinem, vt magnes ferrum attrahit, nisi vinca¬
tur à corpore & concoctionem experiatur. quòd Galenus in ter¬
tio simplicium capite vigesimo tertio pulchrè declarat. Adhęc li¬
cet etiam expultrix illorum uis, attractoriae medicamenti facul¬
tati, in tali euacuatione auxiliatur, tamen essentiae mediocritas
non requiritur: sicut fit cùm à natura sola humor excerni debet.
MATHETES, Quid ita? GERON, Quia idem non est, si humor ali¬
quis excrementicius, vel à sola tantum natura, vel à medicamen¬
to illa simul opitulante excernendus est. Nam vt euacuatio à fola
fiat natura, semper aliquam essentiae crassitiem adesse oportet, vt
autem à medicamento, natura etiam adiuuante fiat, nulla mate¬
riae humorum mediocritas est necessaria. MATHETES, Ratio¬
nem huius explana mihi apertius? GERON, Quoniam tenuis hu¬
moris euacuatio vno solum motu à natura commodè fieri ne¬
quit, duobus autem perfici potest, nempè medicamenti attra¬
ctorio: idque ea de causa maximè, quòd attractrix medicamenti fa¬
cultas, motu naturae expulsorio sit valentior. Medicamentum
nim in tali euacuatione, quàm obit, principalius, natura autem se¬
cundariò, & à facultate illius excitata, operatur. Id clarum inde fit,
quod nisi medicamentum adesset, natura non moueretur: quae
etiamsi conquiesceret, illud tamen facultate sua attractrice, noxi
humoris euacuationem moliretur. MATHETES, Nondum mihi
satisfaciunt quae dixisti: nam si non alia ratione materiae medio¬
critas quam ad humoris noxij expulsionem, certè hac requiri vide¬
tur, quod medicamentum humorem excernendum ad intestina tan¬
tum trahat, inde autem vis expultrix naturae extra corpus edu¬
cat. Cùm igitur haec euacuatio à sola natura fiat, humor certè, qui
excerni debet, essentiae mediocritatem postulat? GERON, Vera
sanè essent quae dicis, si humor ille excernendus, non primum à
venis ad ventrem medicamenti facultate attraheretur. cùm au¬
tem haec attractio plus ad euacuationem, quam expultrix ventris
facultas faciat, certè tenuitas humoris illi magis, quam huic es¬
sentiae mediocritas, est necessaria. Praesertim autem, quia medica¬
mentum à venis ad inferiorem ventrem, locum certè amplum, &
expulsioni