867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS IIII. 119
expulsioni propinquum attrahit. vnde etiam materia quęlibet no¬
xia in ventriculi fundo, & intestinis contenta, facillimè à facultate
illis insita moueri potest, & euacuari: modo non sit lenta infixaque
tunicis, vel infusa. Ideo quoque Galenus primo aphorismorum libro,
humores qui in parte aliqua corporis sunt firmati, nullo alio au¬
xilio ante concoctionem mouendos, neque expurgandos esse docent
quòd tunc naturam habeamus euacuationi auxiliariam. nam ipsa
quoque post concoctionem, quo tempore crises fiunt, humores discer¬
nere, ac superflua expellere consueuit. Eo autem loco non vitiati ex¬
crementicijque humoris euacuationem intelligit, quasi talis neque
at nisi expultrice membrorum facultate opitulante expurgari, sed
illum, qui concoctione propriè dicta concoqui potest. Nam talis
euacuatio ante concoctionem tentata, naturę in hanc incumben¬
ti aduersatur. nam hęc medicamenti attractionem vi retentricis fa¬
cultatis impedit. post concoctionem uerò illius quod assimilari
non potuit, eductionem, vt quam ipsa quoque moliatur, medicamen¬
to concedit: atque hac ratione Galenus naturam tunc nos habe¬
re euacuationi opitulantem intelligit. MATHETES, Si ergò hu¬
mores ante concoctionem purgari non debent, concoctio autem
ęquabilitas humoris est ad essentiam mediocrem conuersio: ita vt
si tenuis fuerit, incrassetur: si crassus, extenuetur: si viscosus, incida¬
tur, certè mediocritas essentiae ad euacuationem requiri videtur.
GERON, Auctores illi verbis modò abs te commemoratis conco¬
ctionem, non commutationem intelligunt: quę humorem noxi¬
um ad euacuationem medicamento praeparet, sed quae ad beni¬
gnum succum reducat, prohibeatque eius putredinem, quatenus
artis benficio fieri poterit: sic vt causam illius, hoc est malam qua¬
litatem, siue modum, vel obstructionem: non autem ipsam putre¬
dinem, humori iam impressam amoueat. nam hoc solius naturae,
non medici est officium. Sic etiam biliosi concoctio est, dum is ex
tenui in crassum conuertitur. Pręcipuus enim medici scopus in fe¬
bri putrida existit, vt putredinem futuram prohibeat. Atque hoc
pacto, si humor aliquis vel putrescens, vel putredini opportunus,
supra naturae suae modum tenuis fuerit, is incrassari debet: vt an¬
teà docui: si crassus, extenuari: si viscosus incidi: idque ea de causa
vt putredo arceatur, & ipse postea ratione secundaria concoqua¬
tur: hoc est sic commutetur, vt putredo iam impressa desinat, eodem
essentiae modo manente. Quod Galenus etiam affirmat in libel¬
lo de concoctione artis medicinae. Omne inquiens, superuaca¬ "
neum, expurgabis, sic tamen vt prius distinguas, copiáne, an¬ "
qualitate (hoc est essentiae modo) delinquat. Quòd si in natura¬ "
lem statum redire potest, contrarijs immutabis: crassum & visco
Naturam habere adminiculantem quid indicet.
Post concoctionem natura expulsionem noxii humoris promouet.
Auicennae concoctio biiisosi humorus.
Medici consilium in febri putrida.