867
Quantitas ex
qua gradus sim¬
plicium consti
tuuntur.
Dosis & modus.
Medicamenti vi¬
res quomodo ex¬
periundae.
Immutantium si¬
ue inalteranti¬
um dosis vnde su¬
menda.
Virium medica¬
menti indices.
Affectus partis
amplitudo & si¬
tut.
136 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
am vehementiùs calefaciat, aut detergat, quàm quod est tertij or¬
dinis minore copia, & modo exhibitum, certè simplicium vires
gradusque, ex pari eorum copia, constituentur. MATHET. Quae est ea
portio & modus? GERON, Quod gradu secundo drachmae pon¬
dere calefacit, id vnciae instar assumptum, tertio calefacit: atqe in
varios gradus necessariò refertur.
MATHETES, Quis medicamenti immutantis, quod aut pri¬
ma facultate, aut secunda agit, modus seu dosis constituetur? GE¬
RON, Si id scire voles, non exiguam nimis quantitatem eius ca¬
pies, ne protinùs deficiat, euanescatque. nam scintillae vis, & ca¬
lor quantus existat, percipi non potest, quòd priûs extingua¬
tur, quàm in nos agat, sicut neque minima piperis, aut pyre¬
thri portio.
MATHETES, Quae ad vires medicamenti experiundas,
quantitas sumetur? GERON, Moderata, insignísque: sed in esu ae¬
stimari expendíque non debet, quantùm, quámque latè, sed quàm
vehementer acritérque in corpus nostrum agat. nam piperis gra¬
num si manducetur, os & linguam vehementius ac acriùs, quàm foe¬
niculi vncia calefacit: eóque piper toto genere calidius quàm
hoc iudicatur: quanuis vna eius vncia plures oris partes ac latiùs
quàm piper calefaciat. MATHETES, Cui ordini attribuuntur, quae
aequali sunt mensura? GERON, Si eadem quoque acrimonia vehe¬
mentiáque agant, ęquali: sin autem inaequalis eis insit agendi ve¬
hementia, diuerso. Vt igitur facultatis robur, & ordinem exactè
condiscas, qualitatem & vehementiam efficiendi inprimis obser¬
uare debes.
MATHETES, Vnde certum immutantis medicamenti pon¬
dus praescribi potest? GERON, Ex partis quae immutabitur am¬
plitudine, & situ. MATH. Quid medicamenti illius virium ordinem
indicat? GERON, Affectus partis immutandę, siue intemperses, si¬
ue obstructio fuerit, magnitudo. si nanque pars secundo gradu
frigida existat, medicamentum secundi quoque ordinis ei oppo¬
netur: idque eo pondere, quod partis affectae amplitudo, & situs
requirit, nam si illa maior est, & longinquiùs à medicamento as¬
sumpto distat, copiosiùs id postulat: si verò minor, & medicamen¬
to propior, magísque ei obuia, moderatiùs exhiberi debet. Ideò
sex, aut octo grana piperis, crudum refrigeratumque ventricu¬
lum calefaciunt: vterum verò minimùm, aut nihil. adhaec aquae
rosaceae semuncia oculum ardescentem recreat: capiti autem ca¬
lefacto nihil contulerit, atque his obseruatis, immutantia medica¬
menta conuenienti modo, ac pondere praescribentur.
MATHETES, Quod cuique medicamento pondus, vel
mensura