867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS V. 169
tur. mangones officinarum aspalathum pro vendunt.
Ebeni lignum, guaiacum, sanctum, & Indicum vocatur: multas
habet facultates, non solum in morbo Gallico, sed etiam in tumo¬
ribus alijs ex pituita ortis. Eius decoctum vetustis vlceribus, sca¬
biei, & impetigini conuenit, decenti victus ratione adhibita. Ho¬
die per Chemiam in aquam, in oleum, & in salem redigitur: quae
illius studiosi, mercurium, sulphur, & salem nominant: quibus
multò tutiùs; & celeriùs lues venerea curatur, vt postea audies.
CALIDVM ET SICCVM IN SECVNDO.
Xylobalsamum in Aegypto, & Peru insula recens inuenta nasci¬
tur. verum odoris suauissimi est, primo aspectu vitis ramusculos
figura, & colore referens: sed cùm officinae rarò id habeant, agal¬
lochum eius loco adhiberi potest.
Nascaphtum lignum est corticosum, & velut putridum, anti¬
quitatem nimiam prae se ferens: quod officinae vocant Thymia¬
ma: quia in suffimentis praecipuè ille vtuntur.
FRIGIDA MODERATE.
Tamaricis abstergit, incidit, nonnihil astringit, & modicè de¬
siccat. Decoctum eius ex aceto confert lieni indurato: dentium
dolores lenit. Cinis etiam ligni mirificè exiccat: omnia vlcera, &
&[sic] ambusta sanat: plurimum detergit: parum astringit.
Loti arboris lignum dysentericis vtile est, in scobem redactum
& in aqua ferrariorum maceratum, coctúmque, & per clysteres
iniectum cum varijs oleis, quae eiusmodi affectibus prosunt.
FRIGIDA IN TERTIO, SICCA IN SECVNDO.
Santalum rubrum, luteum & album, non solum cor corrobo¬
rat, sed etiam laetitiam inducit: ideo inter cordis familiaria habe¬
tur. Rubrum destillationes à capite ad inferiora corporis mem¬
bra descendentes cohibet: delirantibus, & mente alienatis conue¬
nit: temporibus eorum, fronti, & syncipiti cum aceto, & aqua ro¬
sacea applicatum: nec minuspulsibus admotum, velut in ardre¬
tissimis[sic] febribus. Idem etiam pectus, cor, stomachum ex aqua ro¬
sacea dilutum refrigerat.
CORTICES ARBORVM
CALIDI ET SICCI IN SECVNDO.
Cinamomum apud veteres olim verum facilius haberi potuit,
Imperatorum maximè subsidio: hodie admodum rarò in offici¬
nis inuenitur, vt non inmmeritò quis nos eo carere dicat: quan¬
quàm alibi verus cortex, & lignum ipsius cinamomi habeatur. In
officinis haec duo saepe confusiduntur: quòd ex eodem loco
adferantur, in eademque arbore proueniant. Nam Galenus in eo
P 2
Guaiacum lig¬
num sanctum.
Xylobalsamum.
Naescaphtum.
Tamaricis li¬
gnum.
Loti arboris li¬
gnum.
Santalum.
Cinamomum.