867
Lac & Butyrum
antipharmaca.
Lac asina.
Lec caprillum.
Lac ouillum aut
vaccinum.
Serum lactis.
204 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
LAC, ET BVTYRVM TEMPERATA.
Lac, & butyrum antipharmaca, seu antidota aduersus vene¬
na existunt. Qui enim illa assumit, non potest toxico interimi:
quippe ipsa, tum manifesta, tum occulta qualitate venenis re¬
sistunt, quae asperitatem inducunt, cùm ventriculi tunicas contin¬
gunt. Sic autem lac, & butyrum has inungit, vt venenum ad ip¬
sas peruenire nequeat. At pro animalium differentia, etiam lac
variare solet. Optimum vnguentum ad ambusta ex butyro confi¬
citur, si calidissimum iuri acido oleris brassicae infusum circun¬
detur, & tandem puluis saluiae agrestis illi addatur. Primùm au¬
tem illa restinguuntur ex oleo seminis canabini, adiecto modico
salis Armoniaci: mirisicè inflammationes restinguit, sanatque om¬
nem ambustionem ex tormentis bellicis contractam.
Lac asinae parum nutrit, eóque ad vlcus in tabido abstergen¬
dum magis, quàm in alijs conuenit. Idem etiam morbis ventricu¬
li, renum, vesicae prodest, nec non purgandi facultatem obtinet.
Vtrumuis autem tentare cogites, siue ad abstersionem, siue purgatio¬
nem, non satis est semel, sed per multos dies vsum ipsius experiri: sic
vt primo die triens assumatur, altero, & sequentibus ea mensura,
quàm postea audies, Quòd si ergo asinae lac nutritionis gratia ex¬
hibere voles, minor eius erit portio. Id quod in phthisicis & con¬
sumptis obseruandum est. In his enim muliebre accommodati¬
us, vel aliud cui candens ferrum sit intinctum. Nam cùm lac asi¬
nae ventrem soluat, tabidis noxium est, quia fluore ventris super¬
ueniente, mors sequitur. Si quando lac asinae desideretur, potest
in locum eius caprilli lactis serum institui, vt quod bilem & sero¬
sas humores expurget, & vlcera abstergat: quanquam lactis asi¬
nini serum magis id praestet.
Lac caprillum febri hectica laborantibus, & phthisicis, con¬
sumptisque, ac emaciatis optimè conuenit.
Lac ouillum, aut vaccinum calido ventriculo conducit, & ad
dolorem renum, & vesicae, sicut etiam muliebre exhibetur.
Serum lactis siue bubuli, siue ouilli, siue caprilli, siue asinini
ad ventrem emolliendum valet. Non autem est verum lactis se¬
rum, siue aqua, quę modico coaguli tenui addito conficitur, sed quę
post caseum relinquitur rursusque coquitur, vt caseosa butyrosá¬
que pars separetur. hac enim relicta, magis astringit, quam soluit. Me¬
lius itaque serum est, quòd sine coagulo, aut alia re addita paratur.
Gallion herba lac condensat, serumque ab ea separat, id quod eti¬
am longa coctione fieri potest. Interea hoc obseruari debet, se¬
rum ad purgationem efficacius fore, si per noctem subdio con¬
stiterit. Nam rores nocturni alui subducendae facultatem ha¬
bent,