867
Scammonij dosis.
Scammonium
quomodo admi¬
nistretur.
Colocynthis.
Colocynthidis
varij effectus.
238 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
dere offeratur, in quibus morbis conuenit: id quod optimè fieri
potest, si ad chemiae rationem extractum, scrupuli dimidij instar
exhibeatur. Hoc tamen aduertendum est, illud quouis modo pa¬
ratum in ventriculo imbecilli, febri continua & ardenti, in qua
magna virium resolutio sit, neque vllo tempore, minùs autem ca¬
lido, & sub canicula, sicut neque alia quaeuis solutoria medicamen¬
ta, exhibenda esse: quia calor aëris, tunc materiam humorum forâs
extrahit: medicamenta autem introrsum alliciunt, febrésque in¬
ducunt. Moderato anni tempore, vt vere, & autumno, eiusmodi
calida & sicca medicamenta concedi possunt, vt etiam catapotia
coccia: in quibus colocynthis est, quae plus periculi, quàm scam¬
monium adfert. MATHETES, Quo pondere dari solet? GERON,
Dioscorides decem, vel duodecim grana: summum scrupulos
duos, vel plures, seu pauciores pro virium ratione permittit.
Eius autem quod hodie in officinis reperitur, decem, aut summum
quindecim grana, aluum pluries resoluunt: vnde etiam illud ip¬
sum non verum sincerumque, sed tithymalli succo vitiatum esse
constat. MATHETES, Quot modis administrari debet? GERON,
Veteres in malo contoneo interraneis purgato coctum clementiùs
purgare scribunt, vellex melle, vel cum alome mistum, vel cum sale,
thymo & pulegio, vel cum pipere, aut zinzibere, aut simili, quod
statim corpus permeet. item in catapotijs cum gummi. Cauen¬
dum autem, ne scammonium ipsum ex iure aliquo, aut in catapo¬
tia redactum, cum iusculis praebeatur. sic enim perniciem potiùs
quàm sanitatem adferre solet. Vitare etiam is scamonium debet,
qui stomacho infirmo praeditus, & ad vomitum procliuis est. MA¬
THETES, Quod simile huic medicamentum purgans sequitur?
GERON, Colocynthis, hoc est, cucurbitae syluestris fructus
mali instar rotundus. officinis corrupto vocabulo coloquintida
nuncupatur, nulli non cognita. Laudatior ex orientali plaga ad
fertur candida, & recens: aridiuscula autem, & nigricans damna¬
tur. nostrâs minus efficax est. MATHETES, Quae pars colocyn¬
thidis ad medicinae vsum maximè spect t, & quas vires possi¬
det? GERON, Fructus, seu mali ipsius medulla, primùm calefacit,
& siccat in tertio ordine: mirum in modum amara. Deinde pitui¬
tam viscosam, crassos humores, & bilem vtramque, flauámque
aquaàm remotioribus ex locis, & articulis extrahit. ob quod cere¬
brum, neruos, musculos, thoracem & pulmonem etiam expur¬
gat. Hinc vertiginosis, commitialibus, resolutis, conuulsis, hemi¬
cranicis, longo capitis, & coxarum dolore affectis, suspiriosis, dif¬
ficulter spirantibus, & hydropicis prodest. Praeterea morbos in¬
ueteratos, & contumaces discutit: quos neque agaricum, neque
turpe.