867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VI. 269
immutantur, aut euacuantur. Imò sunt, qui solo purgantium me¬
dicamentorum odore, alui deiectionem experiantur: nonulli ne
magno quidem eorum pondere assumpto, mouentur. Insuper vi¬
res aegri, quae pro magnitudine morbi, & anni tempore etiam va¬
riant, ęstimari debent: ne quoduis medicamentum, siue solutori¬
um, siue imutatorium, vel Alexipharmacum copiosiore vnquam pon¬
dere exhibeas, quàm illę sustinere possint. Nimis enim soluens, eas
conuellit, frangitque, minùs autem quàm par est euacuans, ęgrum ita
debilitat, vt non facilè restitui queat. Antidota etiam quae pecu¬
liari sua facultate, venenis aduersantur, maiore pondere ingesta
corpus nostrum offendunt: quia vt Galenus ait, mediam inter il¬
lud, & venena naturam sortita sunt. sin autem ex toto veneno¬
sam obtinerent, prorsus quoque illud corrumperent, perderént¬
que. In Theriaca igitur cùm viperarum caro, & opium aliquid dana¬
veneni habeant, exiguo quidem pondere exhibita, corpori no¬
stro non nocent, maximo autem, laedunt, etiam robustissimum,
ne dicam imbecille. ideó neque pueris, neque reliquis tene¬
ris, & imbecillis dare conuenit. Eadem ratione purgans medica
mentum venenosae naturae particeps, debilitatis, ac alijs, nisi exi¬
guo admodum pondere exhiberi cautio est. similiter de frigidis
& calidis insigniter medicamentis iudicato. Verbi gratia, si opijs
mandragorae, alterci, cicutae, succi lactucae auctior modus da¬
tur, naturalem calorem extinguet: minor, suam quoque no¬
xam inferet, si quando praescribatur: At semen papaueris, licet ad
quartum vsque ordinem refrigeret, tamen quia cùm natura no¬
stra familiaritatem habet, non tam noxium est, quàm mandrago¬
ra: quę ob frigidam nimis intemperiem, ipsius, imbecillo corpori¬
dari non debet: vt quae eius calorem natiuum, extinguat. Inter ca¬
lida autem, castoreum & euphorbium per se assumpta, corpori
inualido febrem inducunt: quia vires imbecillae illa euincere ne¬
queunt, & immoderatus ipsorum calor, hos resoluit, conuellitque.
Qua de causa huiusmodi medicamentis nunquam, nisi summa
vrgeat necessitas, neque repentè vtendum esse consulo. Hume¬
ctantia, & siccantia, non tam exquisitam ponderis rationem exi¬
gunt, vt quae parum, aut tardè, non subito in corpus nostrum
gant. Eadem ratione cum validiorum medicamentorum pur¬
gantium vsus est necessarius, semper imbecillius aliquod simili
facultate pręditum, admisceri eis debet. Verbi gratia, Diacrydio
Rheubarbarum, aut syrupus rosaceus solutorius, Turbetho, aga¬
ricum, euphorbio castoreum; vt quod calorem illius imminuat,
molem autem augeat. Quia autem singula haec tum fortia, tùm
inualida visceribus noxia sunt, his quoque illa adiungi debent,
Z 4
Aegri vires sem¬
obseruandae.
Medicamenta
nimis, aut pa¬
rum euacuantia.
Autidota quo
pondere citò ex¬
hiberi possint.
Theriaca quibus
danda.
Frigida & cali¬
da medicamènta
quo pondere ex¬
hibenda
Papaueris se¬
men.
Castoreum, Eu¬
phorbium.
Imbecillius me¬
dicamentum for¬
tiori miscendum