Morbi
&
sym¬
ptomatis
natura
perpendenda.
Aetas
&
sexus
respici
debent.
Anni
tempus.
Regio.
Locus
in
quo
hu¬
mor
consistit,
me¬
dicamentorum
pondus
mutat.
270
DE
MEDICINA
VETERI
ET
NOVA
quae
illis
corroborandis
conueniunt:
cordi
quidem,
&
cere¬
bro,
carvophyllum:
spica
vel
cinamomum
iecori:
zinziber
sto¬
macho.
Praeterea
morbi,
&
symptomatis
natura
inspiciunda
est,
vt
medicamenti
pondus
rectè
coniectura
deprehendas.
nam
in
quo
sensus
intercipitur,
vel
mens
nimium
occupatur,
vt
in
apo¬
plexia,
vel
phrenitide
&
similibus:
quia
musculi
anum
amplexi
non
desinunt
eam
astringere,
difficilis,
aut
nulla
per
eam
euacua¬
tio
medicamentis
licet
copiosis,
&
validis
fieri
solet:
vbi
vero
al¬
uus
plerunque
fluorem
experiri
solet,
exiguis,
&
leuioribus
vten¬
dum.
Aduertendum
etiam
est,
quibus
medicamentis
in
vnaqua¬
que
aetate,
&
sexu
vtendum
sit.
Nam
iuuenes
&
viri
valentiora
quàm
pueri,
adulescentes,
senes,
aut
mulieres
exigunt.
Quinetiam
obseruandum
est,
cui
medicamentum
exhibendum,
quo
anni
tempore,
&
qua
in
regione
aeger
decumbat.
Non
enim
aequè
il¬
lud
in
vere,
aestate,
autumno,
&
hyeme:
sicut
neque
in
temperata,
aut
calida
&
humida,
aut
calida
&
sicca,
aut
frigida
&
humida,
aut
frigida
&
sicca
regione
operatur.
Qui
nanque
in
calida
&
hu¬
mida
habitant,
facilius
purgantur,
quàm
qui
in
frigida
&
sicca:
eo¬
que
etiam
illi
mitiora
medicamenta,
&
minore
pondere
quàm
alij
requirunt.
sic
qui
in
calida,
&
sicca
agunt,
promptiùs
euacuan¬
tur,
quàm
qui
in
frigida,
&
humida
commorantur:
hi
autem
faci¬
liùs,
quàm
qui
in
frigida
&
sicca
degunt.
In
suma
qui
ad
austrum¬
habitant,
lenioribus
medicamentis,
minorique
eorum
pondere,
quàm
septentrionales
moueri
solent.
Adhaec
qui
regionem
plan¬
nam
incolunt,
citiùs,
&
leniori
medicamento
soluuntur,
quàm
qui
montosam,
&
altam
inhabitant.
Qui
igitur
in
Germania
in
feriore
viuunt,
vt
Hollandi,
Selandi,
Flandri,
&
vicini,
faciliùs
mouentur:
vt
pote
lubrica
magis
aluo
praediti,
quàm
qui
in
supe¬
riore
habitant:
vt
Heluetij,
Rheti,
Sueui,
Saxones,
&
qui
septen¬
trionalibus
ventis
sunt
expositi.
atque
hi
validi
cuiusdam
medi¬
camenti,
duas
tantùm
drachmas,
vel
tres
tollerare
possunt.
Rur¬
sus
in
Gallia
Lutetiani,
Montispessulani,
&
in
Italia
Romani,
mi¬
tioribus
medicamentis,
&
minore
eorum
pondere
ad
alui
deie¬
ctiones
mouentur,
eò
quòd
humidas
regiones
vrbésque
inco¬
lant.
In
Hispania
verò
difficiliùs
purgantur,
qui
ad
Perpiniacum
habitant.
Item
humorum
quoque
natura
examinari
debet,
vbi
cor¬
us
euacuare
voles.
nam
tenuis
&
serosus,
nec
non
acris,
vt
bilis,
exi¬
guum
pharmaci
modum
postulat:
pituita
autem,
quae
frigida
&
lenta
crassaque
est,
difficulter
mouetur,
imò
euacuationi
aduersatur,
eóque
majus
pondus
requirit.
at
humor
melancholicus,
&
vali¬
dius
medicamentum,
&
amplius
exigit.
Postremò
locus
in
quo
humor
noxius
consistit,
medicamentum,
&
pondus
ipsius
vari¬
um
de¬