485
DE NATVRA SOLIS ET LVNAE. 196.
enim laboret sublimator ut Mercurio humiditatem flegmati
cam auferat & foetulentam substantiam, & sic mortifica¬
tur, non enim sic mortuus perficit opus nisi fixetur, ad quod
insudat praecipitator cum ignis tanta uiolentia. Similiter opor¬
tet esse fluxibile. ad hoc sudet resolutor, quia quod non infun¬
ditur non ingreditur et quod non ingreditur non perficitur.
haec autem per dissolutionem auferuntur. Aurum est totum
minerale quod patet ex ipsius pondere & ex ipsius Mercurij
imbibitione. Igitur in ipso est totalis & radicalis philosopho¬
rum intentio & uoluntas, has enim uirtutes & excellentias
acquirit mediante calore tali & intelligentiarum motu quas
per se errare est impossibile nisi per accidens. Ad haec autem
omnia in Mercurio si ibi inciperet peruenire posset tamen suf¬
fragio ignis & ingenij quod est laboris copia.
Opiniones de materia prima Solis & Lunae.
QVANTVM ad secundum sciendum est quòd
philosophi uidentes naturam Mercurialem purissi¬
mam fixam & fluxibilem quae est ipsum aurum in¬
gredi & non perficere in stuporem sunt adducti, ita ut à
pluribus ars negaretur. Aliqui prudentius considerantes ex
principio philosophiae quod nihil generatur nisi nutriatur,
quia uis generatiua superfluum est alimenti, autumati sunt
ipsi in auro uirtutem nutritiuam aliqualiter inserere ut sic
suo modo pululet & germinet. Hoc autem nihil aliud est
quàm ipsas seminarias rationes actiuare in uirtutes radicis.
Sic enim oportet ut granum frumenti fructificet & quod mo¬
riatur, & quod uirtute solis illa substantia sit corrupta quae
non est plus substantia triticea quàm ordeacea uel lapidea,
BB iiij