485
MICHAEL SCOTVS
sed fit magis apta ad recipiendum formam tritici quàm lapi¬
dis. Quia quaedam aptitudo quae est de natura formae tritici
oportet quòd in radice uirtute solis conuertantur ita ut dicut
isti. oportet aurum corrumpere, sic quòd fiat reductio ad ma¬
teriam primam quod postea poterit germinare, hanc autem
primam materiam quidam sulphur & Mercurium esse dixe¬
runt, quia ex Mercurio & sulphure omnia metalla procrean¬
tur, quod est falsum. Quia sulphur & Mercurius sunt di¬
stinctae minerae, nec ibi inuenitur aurum ubi illa reperiuntur.
Alij dixerunt. Quod prima materia omnium metallorum
est solus Mercurius, quia in ipso sunt sulphureae partes ad¬
mixtae secundum Geberum, & illud non uidetur esse uerum,
quia ubi est minera Mercurij ibi nunquam est sol. Et ideo
alij bene dixerunt. Quod uapor unctuosus humidus utrius¬
que naturam in se continens est prima materia solis, quod pa¬
tet in saxis ubi inuenitur aurum purissimum, quod impossi¬
bile est ibi generari nisi cum uapore grosso ascendente, ut ha¬
betur quarto meteororum. Oportet etiam ut talis uapor ut
supra dictum est eleuetur simul et semel, ex grosso autem fit
lapis, ex unctuoso fit corpus metallicum. Et haec sententia est
uera. Causa autem quare oportet aurum ad naturam uapo¬
ris reducere est, quia uidemus generare omnia metalla à
Merc. uiuo, mediante quo ipsum genitum fuit, uerbi gratia.
Homo genitus à patre mediante spermate, generat filium
mediante spermate. Similiter uidemus in tritico quod me¬
diante spica generat granum sibi simile & aurum generat.
Aurum mediante natura uaporis, quia sic genitum fuit ut
dictum est. Aurum ergo corruptum & in primam materiam con¬
uersum philosophi, sulphur & Mercurium nominauerunt.