867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VI. 272
um desiderat. Nam si hic in cerebro, & articulis aliísque à parti¬
bus remotis, vel vltimis venis, & habitu corporis delitescens eua¬
cuari debet, maior medicamenti vis, & quantitas necessaria est:
aliâs nihil proficerent. Itaque auctior medicamenti modus in arti¬
culario, aut antiquo capitis vitio, colico, & nephritico (si vires fer¬
re possunt) dolore praescribi debet, vt faciliùs ad membrum affe¬
ctum péruenire queat. Quod si verò medicamenta bis, aut ter da¬
ta nihil promouerint, quòd morbus contumax sit, pondus illo¬
rum augere consilium est. At si, vel hi, vel alij humores in ventri¬
io culo, & primis venis hęreant, exiguum satisfaciet. quòd illi faci¬
educantur, praesertim tenues. Quòd si autem aeger clysterijs, se¬
rapijs abstersorijs, & extenuatorijs vsus fuerit, minor etiam cata¬
potiorum modus praescribetur, nempe duorum scrupulorum,
aut drachmae vnius, aut duarum; aut trium ad summum instar,
quia maior dosis humores ad ventriculum attrahit. Vbi illi iam
ex capite defluere cessarint, largior modus concedi potest.
MATHETES, Deterres me propemodum tot obseruatio¬
num difficultatibus? GERON, Res sita est in artificiosa coniectu¬
ra, qua imperiti, indocti, & minùs exercitati, non aequè faeliciter
vt eruditi, prudentes, ingeniosi, & experti vti possunt: quemad¬
modum hodie plęrique ex recentioribus factitant. Verùm non sa¬
tis est qualitatem, aut pondus medicamenti nouisse, quantum in
singulis morbis, aegris, temporibus, & locis esse debeat, nisi etiam
aduertas occasionem, & oportunitatem, qua illud exhibendum
sit. Nam si alieno tempore offeratur, non modò non praestabit,
quod promittit, sed etiam ex leui morbo grauiorem reddet. Hinc
Theriaca, & similia antidota in febribus cùm alijs, tùm quartana
ante concoctionis notas exhibita, praesertim corpore non satis
expurgato, ex simplici efficiunt duplicem, sicut apud Galenum
clarè intelligi potest: quemadmodum si oportunè, & in tempore
aegris propinantur, plurimum in discutiendis febribus auxilij ad
ferunt. At non omni quartanae illa conueniunt, licet concoctio
humorum iam appareat: quòd haec ex humore melancholico
adusto, natura frigido, illa ex pituita transmutata, alia ex bile adu¬
sta calida, & acri contrahatur. Bilis flaua, quae in atram transijt, su¬
am quoque naturam in quartana seruat: eóque calida calidis ad¬
hibere noxium est: vnde fit, vt medici nostri temporis, quòd
causas, & originem quartanae minùs diligenter obseruent, nul¬
lam ferè curare possint. MATHETES, Antidota ergò non confe¬
runt, nisi in declinatione? GERON, Non vtique. MATHE. Cur in fe¬
bribus ipsa dari solent? GERON, Quia haec in quotidianis sanè, cau¬
resistunt, & obstructiones materia iam concocta tollunt: dum per
Occasio, & opor¬
tunitas medicâ¬
menti exbibendi
Quartanae diffi¬
cilis curatio.
Cur mediti quar¬
tanam curare ne
queant.
Antidota in fe¬
bribus quid prae¬
siant.