867
Antidota recen¬
tia vel inuetera¬
ta quid efficiant.
Fluxionum spe¬
cies.
Fluxionum re¬
media.
Pro membri affe¬
cti natura & si¬
tu medicamenta
variare oportet.
Pituita in arti¬
culis emolicnda
quibus.
Pituita in ven¬
triculo.
Pituita tenuis
fluens.
272 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
vrinas, & sudores eam euacuant. tertianas autem sanant, quia si¬
militer materiam educunt, & effectus ratione illis sunt contra¬
ria, licet anteà non fuerint. Nam morbi initio calidi, tandem fi¬
unt frigidi, eóque etiam remedia mutare oportet. Sic in pleuriti¬
de, à bile & sanguine orta, vbi declinauerit, calidis vtendum: si do¬
lor remanet, morbus facile recrudescit. At antidota non modo ijs
febribus ex vsu sunt, quae ob putredinem, sed etiam illis, quae
ob occultam alíquam iecoris, aut ventriculi, aut alterius partis ve¬
nenosam proprietatem, longissimè durant.
MATHETES, Dixisti superiùs antidota, prout recenter,
aut iam olim sunt composita, diuersas habere facultates? GERON,
Rectè mones, recentia enim cùm refrigerent, fluxiones inspis¬
sant, siccantque: inueterata calefaciunt, & siccant, eóque illas di¬
scutiunt. Sunt autem fluxiones vel calidae, vel frigidae: aliae tenu¬
es, aliae crassae. Contra calidas, sanè frigidis, & ijs quae incrassant,
& refrigerant medicamentis, pugnandum: aduersus frigidas, ca¬
lefacientibus: quales sunt inueteratae compositiones, quae frigi¬
dam cerebri intemperiem auferunt: recentes autem in eiusmodi
fluxionibus morbum augent. Quòd si verò illae ex frigido aëre
excitatae fuerint, neque recens, nec inueterata compositio antido¬
ti prodest. MATHETES, Quid agendum censes, si vetus compo¬
sitio desideretur, recens autem adsit? GERON, Ad ignem, aut so¬
lem exponatur. MATHETES, Quomodo inueterata fiet recens, si
haec requiratur? GERON, Opium cum vino odorato misceri de¬
bet, ad dolores leniendos, fluxionesque sistendas. Sic etiam mem¬
bri affecti ratione medicamenta saepè variare oportet. Nam quae
ad pulmonem curandum parantur, valentiora esse debent, quàm
quae ad partes minùs remotas conueniunt. MATHETES, Qua de
causa? GERON, Quia primum à ventriculo ad intestina transire:
hinc ad iecur, deinde ad venam cauam, tandem ad pulmones per¬
uenire coguntur. Nisi enim fortia essent, mutarentur in itinere,
& priusquam ad partem lęsam venirent debilitarentur. Sic etiam
thoracis vitia curatu diffcilia existunt, tum motus gratia, tum
quòd medicamenta difficulter ad locum affectum venire que¬
ant. Similiter in pituita ex articulis emolienda, medicamenti vis
& pondus eius augere oportet, vt illa faciliùs ad membrum re¬
motius statim permeet. At si pituita quoque ventriculo, ve¬
nis & intestinis insideat, nulla purgantia astrictoria conferunt:
sicut myrobolani, & absynthium. Quando autem illa extenuata
destillat, tunc ipsa magis quàm colocynthis, & alia calida, sicca¬
que prosunt. Nam haec destillationes potiùs augent, quàm immi¬
nuant, pręterquàm quòd ventriculus eiusmodi valdè resoluentia
ferre