COMMENTARII
SECVNDI
DIALOGVS
VI.
273
ferrè
nequeat,
tum
quòd
naturae
ipsius
inimica,
tum
humores
alios
ad
partem
aegram
attrahant.
Ideò
etiam
agaricus
magis
quàm
turbetum,
&
reliqua
id
genus
illi
conueniunt.
Nam
pitui¬
ta
in
ventre,
&
primis
venis
haerens
faciliùs
euacuatur,
quàm
quę
in
remotis
continetur.
Qua
de
causa
cùm
fortia
exhibere
voles,
myrobalanos
&
similia,
quae
illum
corroborent,
&
omnes
eius
partes
iuuent,
admiscebis.
quemadmodum
in
catapotijs
Assaieret
dictis
fieri
solet.
non
autem
quae
solùm
astringunt,
addenda
cen¬
seo,
sed
quae
soluunt,
pariter
&
astringunt.
Quod
si
ventriculi
af¬
fectus
sit,
cum
vomitu,
tunc
agaricus
catapotijs
indendus
non
est:
aut
certè
pondus
eius
minuendum:
quae
autem
astringunt,
ma¬
gis
augenda
sunt.
MATHETES,
Ergò
in
medicamentis
praescri¬
bendis,
&
humoris,
&
loci,
in
quo
continetur,
semper
est
haben¬
da
ratio?
GERON,
Ita
sentio.
nam
humores
alij
alijs,
vt
supra
ad¬
monui,
faciliùs,
aut
difficiliùs
euacuantur.
quippe
scrosi,
&
tenu¬
es,
vt
biliosi,
praesertim
qui
in
ventriculo,
intestinis,
primisque
venis
haerent,
ac
iam
commoti
sunt
leui
medicamento,
&
facilè
purgantur:
crassi
autem,
vt
melancholici,
pituitosique,
&
lenti,
qui
in
vltimis
venis,
&
circa
habitum
corporis
haerescunt,
valen¬
tiore,
&
difficulter
vacuantur.
Quicunque
igitur
tutò,
benè,
&
commodè,
salubritérque
curare
morbos
desideret,
omnia
quae
superiùs,
&
hîc
recensui,
diligenter
aduertat:
ne
vulgarium
medi¬
corum
more,
medicamenta
sine
accurata
morbi,
aegri,
naturae,
humorum,
partium
affectarum,
temporis,
aëris,
regionis,
&
casu¬
um
superuenientium
obseruatione
praescribat,
experimentáque,
per
aliorum
mortes
faciat.
MATHETES,
Omniáne
remedia
ex
solis
quatuor
facultati¬
bus
proueniunt?
GERON,
Nequaquam,
sed
etiam
nunc
ex
vna
quadam
singulari,
nunc
ex
mista,
vel
totius
essentiae,
vel
partis
fa¬
cultate.
Itaque
ipsa
duplex
est:
vna
purgantium:
altera
immutan¬
tium:
primariò
ac
per
se
proueniens.
MATHETES,
Quae
toti
cor¬
pori
dicata
sunt?
GERON,
Purgantia,
quae
tum
humores
vitiosos
per
vomitum
excernunt,
vti
asarum,
&
veratrum
album:
tum
quae
per
aluum
euacuant,
vt
Rheubarbarum
&
scammonium.
MATHETES,
Quae
partibus,
quibusdam
purgandis
sunt
accom¬
modata?
GERON,
Quae
pituitam
è
cerebro
per
os,
&
palatum
euo¬
cant:
vnde
graecis
ἀποφλεγκατισμο:
aut
per
nares
educunt,
&
[GR]ἔῤῥινά[/GR]
illis
vocantur:
aut
quae
superfluum
humorem
ex
vtero
per
eius
ceruicem
extrahunt,
vt
aristolochia.
MATHETES,
Aliáne
adhuc
medicamenta
partibus
expurgandis
sunt
idonea?
GERON,
Om¬
ninò,
tum
quae
vrinas
prouocant,
vt
petroselinum:
tum
quę
men¬
strua
cient,
vt
artemisia:
tum
quae
pectori
infixa
per
tussim
excer¬
Agaricus
ventri¬
culo
conuenit,
&
cur.
Fortibus
cathari¬
ticis
corroboran¬
tia
admiscenda.
Qui
humores
sa¬
cilè
aut
difficul¬
ter
purgantur.
Quae
obseritan¬
dam
purgationi¬
bus.
Purgationum
modi.