867
Clysteres ex qui¬
bus componan¬
tur.
Herbae emollien¬
tes.
Radices emolli¬
entes.
Abstergentes.
Aperientes.
Semina frigida
maiora.
Semina frigida
minora.
282 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
is, quarum materia ad caput tendit, & in soporosis eius affectibus,
cauendos esse. Praeterea in ramice intestinorum, graecè [GR]ἐντερακήλη[/GR]
vocatur: ne ille in scrotum prolapsus, magis intummescat: nec
non in hęmorrhoidibus, nisi recrementa vehementer sint indura¬
ta. MATHETES, Ex quibus potissimùm clysteres constant?
GERON, Ex decoctis herbarum, earumque radicum, semi¬
num, fructuum florum, & furfurum. Interdum carnium, pedum,
cerebri, & vitelli ouorum: plaerunque mel, zaccarum, oleum, ele¬
ctuaria, & sal adijciuntur. Est cùm quaedam ex his omittuntur,
vt in processu orationis satis intelliges.
OBSERVATIO.
Hoc quoque notari debet, olei mensuram, pro affectuum dif¬
ferentia variare. Sciendum quoque illud est, nonnullis herba¬
rum, florum, radicum, & seminum peculiarem facultatis, quam
habent, nomenclaturam, certumque numerum (quanquam mul¬
ta eius genera existant) recentiores medicos indidisse. Itaque her¬
bas numero quatuor emollientes recensent, maluam, althaeam
vulgo bismaluam, violam, officinis violariam, acanthum, vulgari
nomine brancam vrsinam dictam. radices earum non exiguum
lentorem habent.
MATHETES, Quae, & quot radices clysteribus induntur?
GERON, Emollientes quidem, maluae, althaeae, liliorum, & quae¬
cunque visconsum, lentumque humorem reddere possunt, vt
symphytum majus: quanquam eo rarissimè vtimur. Abstergen¬
tes autem, glycyrrhizae, & id genus similes. Quinque verò ape¬
rientes existant, viscerum praesertim obstructionibus, retentio¬
ni vrinae, à quacunque causa (modò inflammatio desit) siue à san¬
guinis grumo, siue à pituita crassa, viscosa, & lenta, siue à calcu¬
lo fiat, accommodatae. Hae ipsae contundi priùs, deinde coqui
diutius debent. sunt autem, apij, petroselini, rusci, vulgaribus
brusci, asparagi, & faeniculi.
MATHETES, Quę, & quot semina commemorant? GERON,
Tum frigida, tum calida quatuor: verùm alia maiora, alia minora:
idque non qualitatis, sed essentiae, seu corporis ipsorum ratione.
Frigida maiora sunt, curcurbitae, citreoli, vulgo citrulli, melonis,
cucumeris. Obseruandum est Dioscoridem, & Galenum nullam
cucurbitae seminis mentionem facere, & loco citreoli, non malè
collocari posse melopeponis: sed vulgarium medicorum conlue¬
tudo hucusque inualuit.
MATHETES, Quae sunt frigida minora semina? GERON,
Portulacae, intybi satiui, vulgo scariole, intybi erratici, hoc est, ci¬
chorij