213
8
BERN. TREVISANI DE
lorum in fundis vasorum, quinque annis, at fru¬
stra: siquidem, vt in Turba dicitur, nihil extranei
opus est ad istum lapidem: per seipsum enim in
materia sua metallica perficitur: tunc temporis
annum aetatis meę quadragesimum sextum com¬
pleueram, cùm ego vnà cum doctore monacho
nomine Godefrido Lepore, lapidem ex eius in¬
tentione praemeditatum aggressus fui: sciebamus
enim aliud opus quodcumque praeter lapidem
esse vanum, ac frustraneum: quapropter hunc fa¬
bricare conati sumus, ad hunc modum videli¬
cet. Eminus gallinarum oua numero duo millia,
quae in aqua cocta duraque separauimus, cortices
in summam albedinem calcinantes: vitellos au¬
tem & albumina quaelibet per seipsa in equino
fimo putrefieri siuimus, & postea destillauimus
trigesies in aquam albam, & in oleum rubeum
separatim, aliaque multa, quae ob prolixitatem
relinquimus: in hoc opere vano similiter anni
duo cum dimidio nobis deperiêre praeter vtili¬
tatem, imò dispendio maximo, quò factum, vt
fermè desperabundi prorsum deseruissemus om¬
nia, nisi noua spe fulciti: coepimus iterum addi¬
scere spirituum sublimationes, aquarum fortium
destillationes, separationes elementorum, for¬
nacum & ignium structuras varias, in quibus
versati fuimus annos octo. Superuenit alius qui-
dam Theologus, ac doctus, Prothonotarius à
Bergis, quo cum etiam operati lapidem extruere
volebamus, cuius instinctu solùm ex vitriolo rem
exequi putauimus, ac primò destillauimus ace¬
tum acerrimum octies, in quo vitriolum dictum
calcinatum dissoluimus, abstraximus: iterum af¬
fusum