213
ALCHIMIA LIBER.
9
fusum abstraximus decies & quinquies die quo¬
libet, spatio duorum mensium, ob cuius odorem
vehementissimum quartana febre laboraui qua¬
tuordecim mensibus, commixtum hoc anno in¬
tegro quiescere, sed nullo fructu permisimus:
rat enim extranea materia. Relatum nobis po¬
stea fuit à quodam viro docto, Confessorem Im¬
peratoris, cui nomen erat Magister Henricus, cer¬
tissimè habere ac tenere magisterium lapidis: vt
igitur eius notitiam haberemus, opus fuit ami¬
corum medio maximo, & vltra dispendio plura
quàm ducentorum coronatorum, antequàm no¬
bis familiarem potuimus reddere. Hîc autem in
hunc modum operabatur: Pastam ex argento &
mercurio miscebat cum sulphure, & oliuarum
oleo, decoquendo simul igne lento in pellicano
luto munitissimo, spatulaque lignea incorporan¬
do, sed materia nunquam permisceri potuit in
vnum corpus spatio duorum etiam mensium.
Tandem in aliam phialam positam hanc mate¬
riam, luto similiter munitam, ac sigillatam in ci¬
neribus continebamus calidis omninò sepultam,
igneque circumcirca fouebamus, existimantes
mercurium spatio dierum quindecim, aut vigin¬
ti & vno, virtute sulphurei corporis, conuersum
iri in optimum argentum. Decoctione absoluta
phialae, plumbum imponebat pro arbitrio, &
gne violentissimo liquefaciebat omnia simul in
massam vnam: qua fulminata per cupellam cine¬
ritij, debebamus inuenire argentum pro tertia
parte multiplicatum. Ego pro mea parte dede¬
ram argenti marcas decem, alij verò triginta duas,
ex quibus recipere putabamus centum & trigin¬